previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. fusis Auruncis victor tot intra paucos dies bellis Romanus promissa consulis fidemque senatus exspectabat, cum Appius et insita superbia animo et ut collegae vanam faceret fidem, quam asperrime poterat, ius de creditis pecuniis dicere. deinceps et qui ante nexi fuerant creditoribus tradebantur et nectebantur alii. [2] quod ubi cui militi inciderat, collegam appellabat. concursus ad Servilium fiebat; illius promissa iactabant; illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas. postulabant ut aut referret ad senatum, aut1 auxilio esset consul civibus suis, imperator militibus. [3] movebant consulem haec, sed tergiversari res cogebat; adeo in alteram causam non collega solum praeceps erat2 sed omnis factio nobilium. ita medium se gerendo nec plebis vitavit odium nec apud patres gratiam iniit. [4] patres mollem consulem et ambitiosum rati, plebes fallacem; brevique apparuit adaequasse eum Appi odium. [5] certamen consulibus inciderat uter dedicaret Mercuri aedem. senatus a se rem ad populum reiecit: utri eorum dedicatio iussu populi data esset, [p. 304] eum praeesse annonae, mercatorum collegium3 instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere. [6] populus dedicationem aedis dat M. Laetorio, primi pili centurioni, quod facile appareret non tam ad honorem eius, cui curatio altior fastigio suo data esset, factum quam ad consulum ignominiam. [7] saevire inde utique consulum alter patresque; sed plebi creverant animi, et longe alia quam primo instituerant via grassabantur. [8] desperato enim consulum senatusque auxilio, cum in ius duci debitorem vidissent, undique convolabant. neque decretum exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat, neque cum decresset quisquam obtemperabat. [9] vi agebatur, metusque omnis et periculum,4 cum in conspectu consulis singuli a pluribus violarentur, in creditores a debitoribus verterant. [10] super haec timor incessit Sabini belli; dilectuque decreto nemo nomen dedit, furente Appio et insectante ambitionem collegae, qui populari silentio rem publicam proderet, et ad id quod de credita pecunia ius non dixisset, adiceret ut ne dilectum quidem ex senatus consulto haberet: [11] non esse tamen desertam omnino rem publicam neque proiectum consulare imperium, se unum et suae et patrum maiestatis vindicem fore. [12] cum circumstaret cotidiana multitudo licentia accensa, arripi unum [p. 306] insignem ducem seditionum iussit. ille cum a lictoribus5 iam traheretur, provocavit; nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore; adeo supererant animi ad sustinendam invidiam. [13] crescere inde malum in dies non clamoribus modo apertis sed, quod multo perniciosius erat, secessione occultisque conloquiis. tandem invisi plebi consules magistratu abeunt, Servilius neutris, Appius patribus mire gratus.

1 aut madvig: aut ut ω.

2 praeceps erat ς: praeceperat ω.

3 A.U.C. 259

4 periculum M: periculum libertatis ω.

5 A.U.C. 259

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (65 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
  • Cross-references to this page (22):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (31):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: