previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. A. Verginius inde et T. Vetusius1 consulatum ineunt. tum vero plebs, incerta quales habitura consules esset, coetus nocturnes, pars Esquiliis, pars in Aventino facere, ne in foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac fortuito ageret. [2] eam rem consules rati, ut erat, perniciosam ad patres deferunt, sed delatam consulere ordine non licuit; adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam eius consules ad senatum reicerent. [3] profecto, si essent in re publica magistratus, nullum futurum fuisse Romae nisi publicum concilium; nunc in mille curias contionesque2 [p. 308] dispersam et dissipatam esse rem publicam. [4] unum3 hercule virumid enim plus esse quam consulemqualis Ap. Claudius fuerit, momento temporis discussurum illos coetus fuisse. [5] correpti consules cum, quid ergo se facere vellent, nihil enim segnius molliusve quam patribus placeat acturos, percunctarentur, decernunt ut dilectum quam acerrimum habeant: otio lascivire plebem. [6] dimisso senatu consules in tribunal escendunt; citant nominatim iuniores. cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis modum negare4 ultra decipi plebem posse; [7] nunquam unum militem habituros ni praestaretur fides publica; libertatem unicuique prius reddendam esse quam arma danda, ut pro patria civibusque, non pro dominis pugnent. [8] consules quid mandatum esset a senatu videbant, sed eorum qui intra parietes curiae ferociter loquerentur neminem adesse invidiae suae participem; et apparebat atrox cum plebe certamen. [9] prius itaque quam ultima experirentur, senatum iterum consulere placuit. tum vero ad sellas consulum propere5 convolavere6 minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium ad quod tuendum animus deesset.

1 A.U.C. 260

2 After contionesque the MSS. give cum alia Esquiliis alia in Aventino fiant concilia, which Wecklein ejects as a gloss derived from xxviii. 1.

3 A.U.C. 260

4 negare Mς: negaret ω.

5 propere ς: prope ω.

6 convolavere ω: conuolare VM.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (44 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebs
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Seditio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aequi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aventinus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, A. Verginius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Vetusius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consul
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Esquiliae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuniores
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, CONSTRUCTION OF CASES
    • Harper's, Concilium
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONCIL´IUM
    • Smith's Bio, Caeliomonta'nus
    • Smith's Bio, Cicuri'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (21):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: