This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab1 Tarquiniis imminere, id quidem spe omnium serius
fuit; ceterum, id quod non timebant, per dolum ac
proditionem prope libertas amissa est.
[2]
erant in
Romana iuventute adulescentes aliquot, nec ii tenui
loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat,
aequales sodalesque adulescentium Tarquiniorum,
adsueti more regio vivere.
[3]
eam tum aequato iure
omnium licentiam quaerentes, libertatem aliorum in
suam vertisse servitutem inter se conquerebantur:
regem hominem esse, a quo impetres, ubi ius, ubi
iniuria opus sit; esse gratiae locum, esse beneficio,
et irasci et ignoscere posse, inter amicum atque
inimicum discrimen nosse;
[4]
leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi quam
potenti, nihil laxamenti nec veniae habere, si modum
excesseris; periculosum esse in tot humanis erroribus
sola innocentia vivere.
[5]
ita iam sua sponte aegris
animis legati ab regibus superveniunt sine mentione
reditus bona tantum repetentes. eorum verba postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit, ne non reddita belli causa, reddita
belli materia et adiumentum essent.
[6]
interim legati
[p. 228]
alia2 moliri, aperte bona repetentes clam reciperandi3 regni consilia struere, et tamquam ad id quod agi videbatur ambientes, nobilium adulescentium animos pertemptant.
[7]
a quibus placide oratio accepta est,
iis litteras ab Tarquiniis reddunt et de accipiendis
clam nocte in urbem regibus conloquuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

