previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. imperatores ad id bellum de omnium1 populorum sententia lecti Attius Tullius et Cn. Marcius, exsul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum. [2] quam spem nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus validiorem quam exercitu rem Romanam esse Circeios profectus primum colonos inde Romanos expulit liberamque eam urbem Volscis tradidit; [3] Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, novella haec Romanis oppida ademit; [4] inde Lavinium recepit; inde in Latinam viam transversis tramitibus transgressus,2 tune deinceps Corbionem, Veteliam, Trebium, Labicos, Pedum cepit. [5] postremum ad urbem a Pedo ducit et ad fossas Cluilias3 quinque ab urbe milia passuum castris positis populatur inde [6?] agrum Romanum custodibus inter populatores missis, qui patriciorum agros intactos servarent, sive infensus plebi magis, sive ut discordia inde inter patres plebemque oreretur. [7] quae profecto orta essetadeo tribuni iam ferocem per se plebem criminando in primores civitatis instigabant,—sed externus timor, maximum concordiae vinculum, quamvis suspectos infensosque inter se iungebat animos. [8] id modo non conveniebat, quod senatus consulesque nusquam alibi spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat. [9] Sp. Nautius iam et Sex. Furius [p. 346] consules erant. eos recensentes legiones, praesidia4 per muros aliaque in quibus stationes vigiliasque esse placuerat loca distribuentis multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit, deinde vocare senatum, referre de legatis ad Cn. Marcium mittendis coegit. [10] acceperunt relationem patres, postquam apparuit labare plebis animos, missique de pace ad Marcium oratores. [11] atrox responsum rettulerunt: si Volscis ager redderetur, posse agi de pace; si praeda belli per otium frui velint, memorem se et civium iniuriae et hospitum beneficii adnisurum ut appareat exsilio sibi inritatos non fractos animos esse. [12] iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. sacerdotes quoque suis insignibus velatos isse supplices ad castra hostium traditum est; nihilo magis quam legatos flexisse animum.

1 A.U.C. 266

2 the words inde in Latinam . . . transgressus, placed here by Conway and Walters, are found in the MSS. betweentradidit and Satricum.

3 Cluilias glareanus (cf.I. xxii. 4): cluuilias (or cluuillas or cliuillas or cluullas or duuillias) ω.

4 A.U.C. 266

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (74 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
  • Cross-references to this page (44):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Labici
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lavinium.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Longula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sp. Nautius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pedum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Polusea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacerdotes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Satricum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Att. Tullus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Trebium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Via
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vitellia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bovillae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Circeii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cluiliae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corbio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coriolos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marc. Coriolanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dux
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fossa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sex. Furius
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, THE SENTENCE
    • Harper's, Satrĭcum
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CIRCEII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CO´RBIO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CORI´OLI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LABI´CUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LAV´INIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LO´NGULA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PEDUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), POLLUSCA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´TRICUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TOLE´RIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VITE´LLIA
    • Smith's Bio, Cloe'lia
    • Smith's Bio, Medulli'nus
    • Smith's Bio, Ru'tilus, Nau'tius
    • Smith's Bio, VITE'LLII
  • Cross-references in notes to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: