previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. vitelliis Aquiliisque fratribus primo commissa res est. vitelliorum soror consuli nupta Bruto erat, iamque ex eo matrimonio adulescentes erant liberi, Titus Tiberiusque; eos quoque in societatem consilii avunculi adsumunt. [2] praeterea aliquot nobiles adulescentes conscii adsumpti, quorum vetustate memoria abiit. [3] interim cum in senatu vicisset sententia quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati, quod spatium ad vehicula comparanda a consulibus sumpsissent quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt, evincuntque instando ut litterae sibi ad Tarquinios darentur: [4] nam aliter qui credituros eos non vana ab legatis super rebus tantis adferri? datae litterae, ut pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt. [5] nam cum pridie quam legati ad Tarquinios proficiscerentur cenatum1 forte apud Vitellios esset, coniuratique ibi remotis arbitris multa inter se de novo, ut fit, consilio egissent, [p. 230] sermonem eorum ex servis unus excepit, qui iam antea2 id senserat agi, [6?] sed eam occasionem, ut litterae legatis darentur quae deprehensae rem coarguere possent, exspectabat. postquam datas sensit, rem ad consules detulit. [7] consules ad deprehendendos legatos coniuratosque profecti domo sine tumultu rem omnem oppressere; litterarum in primis habita cura ne interciderent. proditoribus extemplo in vincla coniectis, de legatis paululum addubitatum est, et quamquam visi sunt commisisse ut hostium loco essent, ius tamen gentium valuit.

1 cenatum ς Duker: et cenatum (or cae-) ω.

2 A.U.C. 245

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (48 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.6
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.203
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarquiniorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aquillii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vindicius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Iun. Brutus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coniuratio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuvenis
    • Smith's Bio, Aqui'llia Gens
    • Smith's Bio, Brutus
    • Smith's Bio, VITE'LLII
  • Cross-references in notes to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (21):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: