previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. tum matronae ad Veturiam, matrem1 Coriolani, Volumniamque uxorem frequentes coeunt. id publicum consilium an muliebris timor fuerit parum invenio; [2] pervicere certe ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia duos parvos ex Marcio ferens filios secum in castra hostium irent et, quoniam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent. [3] ubi ad castra ventum est [p. 348] nuntiatumque Coriolano est adesse ingens mulierum2 agmen, ut3 qui nec publica maiestate in legatis nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset, multo obstinatior adversus lacrimas muliebres erat. [4] dein familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, “nisi me frustrantur,” inquit, “oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt.” [5] Coriolanus prope ut amens consternatus ab sede sua cum ferret matri obviae complexum, mulier in iram ex precibus versasine, priusquam complexum accipio, sciam,” inquit, “ad hostem an ad filium venerim, captiva materne in castris tuis sim. [6] in hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut exsulem te, deinde hostem viderem? [7] potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit? non tibi quamvis infesto animo et minaci perveneras ingredienti fines ira cecidit? non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit 'Intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater coniunx liberique'? [8] ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. sed ego nihil iam pati nec tibi turpius nec4 mihi miserius possum nec, ut sum miserrima, diu futura sum: [9] de his videris, quos, si pergis, aut immatura [p. 350] mors aut longa servitus manet.” uxor deinde ac5 liberi amplexi, fletusque ab omni turba mulierum ortus et comploratio sui patriaeque fregere tandem virum. [10] complexus inde suos dimittit: ipse retro ab urbe castra movit. abductis deinde legionibus ex agro Romano invidia rei oppressum perisse tradunt alii alio leto. apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque ad senectutem vixisse eundem invenio; [11] refert certe hanc saepe eum exacta aetate usurpasse vocem, multo miserius seni exsilium esse. non inviderunt laude sua mulieribus viri Romaniadeo sine obtrectatione gloriae alienae vivebatur, [12?] — monumentoque6 quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est.

rediere deinde Volsci adiunctis Aequis in agrum Romanum, sed Aequi Attium Tullium haud ultra tulere ducem. [13] hinc ex certamine, Volsci Aequine imperatorem coniuncto exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum. ibi fortuna populi Romani duos hostium exercitus haud minus pernicioso quam pertinaci certamine confecit.

[14] consules T. Sicinius et C. Aquilius. sicinio Volsci, Aquilio Hernicinam ii quoque in armis erantprovincia evenit. eo anno Hernici devicti: cum Volscis aequo Marte discessum est.

[p. 352]

1 A.U.C. 266-267

2 A.U.C. 266-267

3 agmen ut Oς: agmen in (ut B) primo ut ω.

4 nec bekker: quam ω: Conway and Walters read <us>quam with M. Müller, and order the words thus, ego mihi miserius nihil iam pati nec tibi turpius usquam possum.

5 A.U.C. 266-267

6 monumentoque Gronov.: monumento quoque ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (62 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: