Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42. haud diuturna ira populi in Cassium fuit.1 dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore
subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque
militem praeda fraudavere.
[2]
quidquid captum ex
hostibus est, vendidit Fabius consul ac redegit in
publicum. invisum erat Fabium nomen plebi propter novissimum consulem; tenuere tamen patres, ut
cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur.
[3]
eo
infestior facta plebes seditione domestica bellum
externum excivit. bello deinde civiles discordiae
intermissae. uno animo patres ac plebs rebellantes
Volscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna
vicere.
[4]
plus tamen hostium fuga quam proelium
absumpsit, adeo pertinaciter fusos insecuti sunt
equites.
[5]
castoris aedes eodem anno idibus Quintilibus dedicata est. vota erat Latino bello a Postumio2 dictatore: filius eius duumvir ad id ipsum creatus dedicavit.
[6]
sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariae legis
animi plebis. tribuni plebi popularem potestatem
lege populari celebrabant: patres satis superque
gratuiti furoris in multitudine credentes esse,
[p. 358]
largitiones temeritatisque invitamenta horrebant.
[7]
acerrimi3 patribus duces ad resistendum consules fuere.
ea igitur pars rei publicae vicit nec in praesens modo
sed in venientem etiam annum M. Fabium, Caesonis
fratrem, et magis invisum alterum plebi accusatione
Sp. Cassi, L. Valerium, consules dedit.
[8]
certatum eo
quoque anno cum tribunis est. vana lex vanique
legis auctores iactando inritum munus facti. Fabium
inde nomen ingens post tres continuos consulatus
unoque velut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit
in ea familia aliquamdiu honos. bellum inde Veiens
initum, et Volsci rebellarunt.
[9]
sed ad bella externa
prope supererant vires, abutebanturque iis inter
semet ipsos certando.
[10]
accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope cotidianas in
urbe agrisque ostentantia minas; motique ita numinis
causam nullam aliam vates canebant publice privatimque nunc extis nunc per aves consulti, quam haud
rite sacra fieri.
[11]
qui terrores tandem4 eo evasere ut Oppia virgo Vestalis damnata incesti poenas dederit.
[p. 360]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

