Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44. et hic annus tribunum auctorem legis1 agrariae habuit. Tib. Pontificius fuit. is eandem
viam velut processisset Sp. Licinio ingressus dilectum paulisper impediit.
[2]
perturbatis iterum patribus
Ap. Claudius victam tribuniciam potestatem dicere
priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum,
[p. 364]
quando inventum sit suis ipsam viribus dissolvi.2
[3]
neque enim umquam defuturum qui et ex collega victoriam sibi et gratiam melioris partis bono publico
velit quaesitam; et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum
vel adversus omnes satis esse.
[4]
darent modo et consules et primores patrum operam ut, si minus omnes,
aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui
conciliarent.
[5]
praeceptis Appi moniti patres et universi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares, ut cuique eorum privatim aliquid iuris adversus singulos erat, partim gratia partim auctoritate
obtinuere ut tribuniciae potestatis vires salubres
vellent rei publicae esse;
[6]
quattuorque3 tribunorum adversus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules habent.
[7]
inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex
Etruria auxilia convenerant, non tam Veientium
gratia concitata quam quod in spem ventum erat
discordia intestina dissolvi rem Romanam posse.
[8]
principesque in omnium Etruriae populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas, nisi
inter semet ipsi seditionibus saeviant. id unum
venenum, eam labem civitatibus opulentis repertam,
[p. 366]
ut magna imperia mortalia essent.
[9]
diu sustentatum4 id malum, partim patrum consiliis partim patientia
plebis, iam ad extrema venisse. duas civitates ex
una factas, suos cuique parti magistratus, suas leges
esse.
[10]
primum in dilectibus saevire solitos, eosdem
in bello tamen paruisse ducibus. qualicumque urbis
statu manente disciplina militari sisti potuisse; iam
non parendi magistratibus morem in castra quoque
Romanum militem sequi.
[11]
proximo bello in ipsa acie,
in ipso certamine consensu exercitus traditam ultro
victoriam victis Aequis, signa deserta, imperatorem
in acie relictum, iniussu in castra reditum.
[12]
profecto,
si instetur, suo milite vinci Romam posse. nihil
aliud opus esse quam indici ostendique bellum;
cetera sua sponte fata et deos gesturos. hae spes
Etruscos armaverant, multis in vicem casibus victos
victoresque.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

