Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46. instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque legiones detractant. prope certa spes erat
non magis secum pugnaturos quam pugnaverint cum
Aequis; maius quoque aliquod in tam inritatis animis
et occasione ancipiti haud desperandum esse facinus.
[2]
res aliter longe evenit; nam non alio ante bello
infestior Romanus—adeo hinc contumeliis hostes,
hinc consules mora exacerbaverant—proelium iniit.
[3]
vix explicandi ordinis spatium Etruscis fuit, cum
pilis inter primam trepidationem abiectis temere
magis quam emissis pugna iam in manus, iam ad
gladios, ubi Mars est atrocissimus, venerat.
[4]
inter
[p. 374]
primores genus Fabium insigne spectaculo1 exemploque civibus erat. ex his Q. Fabium—tertio hic
anno ante consul fuerat—principem in confertos
Veientes euntem ferox viribus et armorum arte
Tuscus, incautum inter multas versantem2 hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo extracto praeceps Fabius in volnus cadit.3
[5]
sensit utraque acies unius viri casum, cedebatque inde Romanus, cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma, “hoc iurastis,” inquit, “milites,
fugientes vos in castra redituros?
[6]
adeo ignavissimos hostes magis timetis quam Iovem Martemque,
per quos iurastis? at ego iniuratus aut victor revertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam.”
consuli tum Caeso4 Fabius, prioris anni consul: “verbisne istis, frater, ut pugnent te impetraturum credis?
[7]
di impetrabunt, per quos iuravere; et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos!” sic in primum infensis hastis provolant
duo Fabii totamque moverunt secum aciem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

