previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. igitur non patrum magis quam plebis studiis Caeso1 Fabius cum T. Verginio consul factus neque belli2 neque dilectus neque ullam aliam priorem curam agere quam ut iam aliqua ex parte incohata concordiae spe primo quoque tempore cum patribus coalescerent animi plebis. [2] itaque principio anni censuit, priusquam quisquam agrariae legis auctor tribunus exsisteret, occuparent patres ipsi suum munus facere, captivum agrum plebi quam maxime aequaliter darent: verum esse habere eos quorum sanguine ac sudore partus sit. [3] aspernati patres sunt; questi quoque quidam nimia gloria luxuriare et evanescere vividum quondam illud Caesonis ingenium. nullae deinde urbanae factiones fuere. vexabantur incursionibus Aequorum Latini. [4] eo cum exercitu Caeso missus in ipsorum Aequorum agrum depopulandum transit. Aequi se in oppida receperunt murisque se tenebant. eo nulla pugna memorabilis fuit.

[5] at a Veiente hoste clades accepta temeritate alte. [p. 382] rius consulis, actumque de exercitu foret, ni K. Fabius3 in tempore subsidio venisset. ex eo tempore neque pax neque bellum cum Veientibus fuit; res proxime formam4 latrocinii venerat. [6] legionibus Romanis cedebant in urbem; ubi abductas senserant legiones, agros incursabant, bellum quiete quietem bello in vicem eludentes. ita neque omitti tota res nec perfici poterat. et alia bella aut praesentia instabant, ut ab Aequis Volscisque, non diutius quam recens dolor proximae cladis transiret quiescentibus, aut mox moturos5 esse apparebat Sabinos semper infestos Etruriamque omnem. [7] sed Veiens hostis, adsiduus magis quam gravis, contumeliis saepius quam periculo animos agitabat, quod nullo tempore neglegi poterat aut averti alio sinebat. [8] tum Fabia gens senatum adiit. Consul pro gente loquitur: “adsiduo magis quam magno praesidio, ut scitis, patres conscripti, bellum Veiens eget. vos alia bella curate, Fabios hostes Veientibus date. auctores sumus tutam ibi maiestatem Romani nominis fore. [9] nostrum id nobis velut familiare bellum privato sumptu gerere in animo est: res publica et milite illic et pecunia vacet.” [10] gratiae ingentes actae. Consul e curia egressus comitante Fabiorum agmine, qui in vestibulo curiae senatus consultum exspectantes [p. 384] steterant, domum redit. iussi armati postero die ad6 limen consulis adesse; domos inde discedunt.

1 Caeso (i.e. ceso) R2ς (cf. C.I.L. i2, p. 101): c, M (Conway and Walters think this may be a corruption of ce = cae-): c. (or g. or q.) ω.

2 belli hearne D?: bella ω.

3 A.U.C. 275

4 formam ς: in formam ω.

5 moturos madvig: moturos se ω.

6 A.U.C. 275

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (44 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aequi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ager publicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Verginius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veientes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Casso Fabius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Febia
    • Harper's, Domus
    • Harper's, Fabia Gens
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DOMUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VEII
    • Smith's Bio, Tricostus
    • Smith's Bio, Vibula'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: