Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53. certamina domi finita: Veiens bellum exortum, quibus Sabini arma coniunxerant. P. Valerius
[p. 398]
consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum1 exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur tantamque trepidationem iniecit ut, dum dispersi alii
alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium
vim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur.
[2]
intra vallum deinde caedes magis quam proelium
esse. tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Veiis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt. pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto
impetu intentos in castra adoriuntur.
[3]
paulisper
aversi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque versis
signis resistunt, et eques ab consule immissus Tuscos
fundit fugatque; eademque hora duo exercitus, duae
potentissimae et maximae finitimae gentes superatae
sunt.
[4]
dum haec ad Veios geruntur, Volsci Aequique in
Latino agro posuerant castra populatique fines erant.
eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt;
[5]
ingenti
praeda praeter suas reciperatas res potiti sunt. missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius;
mos, credo, non placebat sine Romano duce exercituque socios propriis viribus consiliisque bella
[p. 400]
gerere.
[6]
nullum genus calamitatis contumeliaeque2 non editum in Volscos est, nec tamen perpelli3 potuere ut acie dimicarent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.