Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. IN parte operis mei licet mihi praefari quod in1 principio summae totius professi plerique sunt rerum
scriptores, bellum maxime omnium memorabile quae
unquam gesta sint me scripturum, quod Hannibale
duce Carthaginienses cum populo Romano gessere.
[2]
nam neque validiores opibus ullae inter se civitates
gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum
unquam virium aut roboris fuit, et haud ignotas belli
artes inter sese2 sed expertas primo Punico conferebant3 bello, et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit ut propius periculum fuerint qui vicerunt.
[3]
odiis etiam prope maioribus certarunt quam viribus, Romanis indignantibus quod victoribus victi ultro
inferrent arma, Poenis quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse.
[p. 4]
[4]
fama est etiam Hannibalem annorum ferme novem4 pueriliter blandientem patri Hamilcari ut duceretur
in Hispaniam, cum perfecto Africo bello exercitum
eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis
sacris iure iurando adactum se cum primum posset
hostem fore populo Romano.
[5]
angebant ingentis
spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae; nam et5 Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum
stipendio etiam insuper imposito interceptam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.