Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
54. erat in medio rivus praealtis utrimque
clausus ripis et circa obsitus palustribus herbis, et
quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque. quem ubi equites1 quoque tegendo satis latebrosum locum circumvectus ipse oculis perlustravit, “hic erit locus” magoni fratri ait, “quem teneas.
[2]
delige centenos viros ex omni pedite atque equite,
cum quibus ad me vigilia prima venias; nunc corpora
curare tempus est.”
[3]
ita praetorium missum. mox
cum delectis Mago aderat. “robora virorum cerno”
[p. 160]
inquit Hannibal; “sed uti numero etiam non animis2 modo valeatis, singuli3 vobis novenos ex turmis manipulisque vestri similes eligite. Mago locum monstrabit quem insideatis: hostem caecum ad has belli artes habetis.”
[4]
ita cum mille equitibus Magone,
mille peditibus dimisso,4 Hannibal prima luce Numidas equites transgressos Trebiam flumen obequitare iubet hostium portis iaculandoque in stationes5 elicere ad pugnam hostem, iniecto deinde certamine cedendo sensim citra flumen pertrahere.
[5]
haec mandata Numidis. ceteris ducibus peditum equitumque praeceptum ut prandere omnes iuberent, armatos deinde instratisque equis signum exspectare.
[6]
Sempronius ad tumultum Numidarum primum
omnem equitatum, ferox ea parte virium, deinde
sex milia peditum, postremo omnes copias ad destinatum iam ante consilio avidus certaminis eduxit.
[7]
erat forte brumae tempus et nivalis dies in locis
Alpibus Appenninoque interiectis, propinquitate
etiam fluminum ac paludum praegelidis.
[8]
ad hoc
raptim eductis hominibus atque equis, non capto
ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita,
nihil caloris inerat, et quidquid aurae fluminis adpropinquabant, adflabat acrior frigoris vis.
[9]
ut vero
refugientes Numidas insequentes aquam ingressi
sunt—et erat pectoribus tenus aucta nocturno
[p. 162]
imbri,—tum utique egressis rigere omnibus corpora,6 ut vix armorum tenendorum potentia essent,7 et simul lassitudine8 et procedente iam die fame etiam deficere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.