previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit, Beneventanum depopulatur agrum, Telesiam urbem capit; inritat etiam de industria ducem Romanum,1 si forte accensum tot indignitatibus cladibusque sociorum detrahere ad aequum certamen possit. [2] inter multitudinem sociorum Italici generis qui ad Trasumennum capti ab Hannibale dimissique fuerant tres Campani equites erant, multis iam tum inlecti donis promissisque Hannibalis ad conciliandos popularium animos. [3] hi nuntiantes, si in Campaniam exercitum admovisset, Capuae potiendae copiam fore, cum res maior quam auctores esset, dubium Hannibalem alternisque fidentem ac diffidentem tamen ut Campanos ex Samnio peteret moverunt. [4] monitos etiam atque etiam ut2 promissa rebus adfirmarent, iussosque cum pluribus et aliquibus principum redire ad se dimisit. [5] ipse imperat duci ut se in agrum Casinatem ducat, edoctus a peritis regionum, si eum saltum occupasset, exitum Romano ad opera [p. 244] ferendam sociis interclusurum. [6] sed Punicum abhorrens3 ab Latinorum nominum pronuntiatione os, Casilinum pro4 Casino dux ut acciperet fecit; aversusque ab suo itinere per Allifanum Caiatinumque5 et Calenum agrum in campum Stellatem descendit. [7] ubi cum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, vocatum ducem percunctatur ubi terrarum esset. [8] cum is Casilini eo die6 mansurum eum dixisset, tum demum cognitus est error, et Casinum longe inde alia regione esse; [9] virgisque caeso duce et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis, Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit. [10] usque ad aquas Sinuessanas populatio ea pervenit. ingentem cladem, fugam tamen terroremque latius Numidae fecerunt; [11] nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit, videlicet quia iusto et moderato regebantur imperio nec abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.

1 ducem Romanum Pauly: ducem P: dictatorem Woelfflin.

2 etiam atque etiam ut gron. (Madvig in later edd.): ut etiam etque (atque P2) etiam P: etiam atque etiam Madvig (1st ed.): ut etiam atque etiam viderent (or curarent) ut novák.

3 A.U.C. 537

4 nominum pronuntiatione os, Casilinum pro Weissenborn: nominum pro P.

5 Allifanum Caiatinumque kiehl and Stier: alifanum calatinumque P: Callifanum Allifanumque Madvig.

6 eo die ς: eodem P: eodem die ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (49 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.47
  • Cross-references to this page (29):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nomen.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinuessanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Socii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stellates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Telesia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Allifanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aquae calidae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Beneventanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calatinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calenus ager
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Casinas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Casini et Casilini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Casinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falernus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hirpini
    • Harper's, Crux
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CRUX
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALLI´FAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BENEVENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´PUA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CASI´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FALERNUS AGER
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HIRPI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SINUESSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), STELLA´TIS CAMPUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TELE´SIA
    • Smith's Bio, Maharbal
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: