previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. principio aestatis qua haec gerebantur in Hispania quoque terra marique coeptum bellum est. [p. 262] [2?] Hasdrubal ad eum navium numerum quem a fratre1 [3?] instructum paratumque acceperat decem adiectis,2 quadraginta navium classem Himilconi tradit atque ita Carthagine profectus naves3 prope terram, exercitum in litore ducebat, paratus confligere quacumque parte copiarum hostis occurrisset. [4] Cn. Scipio postquam movisse ex hibernis hostem audivit, primo idem consilii fuit; deinde minus terra propter ingentem famam novorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad naves imposito quinque et triginta navium classe ire obviam hosti pergit.

[5] altero ab Tarracone die ad stationem4 decem milia passuum distantem ab ostio Hiberi amnis pervenit. inde duae Massiliensium speculatoriae praemissae rettulere classem Punicam5 stare in ostio fluminis castraque in ripa posita. [6] itaque ut improvidos incautosque universo simul effuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem vadit, Multas et locis altis positas turres Hispania habet,quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur, [7] inde primo conspectis hostium navibus datum signum Hasdrubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naves6 est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito aut aperientibus classem promunturiis, [8?] cum repente [p. 264] eques alius super alium ab Hasdrubale missus vagos7 in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut proelium eo die exspectantes, conscendere naves propere atque arma capere iubet; classem Romanam iam haud procul portu esse. [9] haec equites dimissi passim imperabant; mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat, varioque omnia tumultu strepunt ruentibus in naves simul remigibus militibusque fugientium magis e terra8 quam in pugnam euntium modo. [10] vixdum omnes conscenderant, cum alii resolutis oris in ancoras evehuntur,9 alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt, raptimque omnia ac10 praepropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur.11

[11] et iam Romanus non adpropinquabat modo, sed derexerat etiam in pugnam naves. itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati et temptata verius pugna quam inita in fugam averterunt classem. [12] et cum adversi amnis os12 lato agmini et tum13 multis simul venientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt, atque alii vadis alii sicco litore excepti, partim [p. 266] armati partim inermes, ad instructam per litus aciem14 suorum perfugere; duae tamen primo concursu captae erant Punicae naves, quattuor suppressae.

1 A.U.C. 537

2 adiectis Luchs:adiecit P (Madvig).

3 naves ruperti: nauibus P.

4 ad stationem ς: stationem P.

5 Punicam ς: in publicam P.

6 et ad naves P: ac naves Luchs.

7 A.U.C. 537

8 terra ς: e terrarum P: cleated by Risschop.

9 evehuntur gronovins: eueherentur P.

10 omnia ac Gronovius and Drakenborch: omnia P.

11 prohibetur ς:: prohibebatur P.

12 amnis os gronvomus: adnisos P.

13 tum Luchs: tam P.

14 A.U.C. 537

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (41 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
  • Cross-references to this page (11):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: