previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. tum Fabius primo clamore paventium [p. 298] audito, dein conspecta procul turbata acie, “ita1 estinquit; “non celerius2 quam timui deprendit fortuna temeritatem. [2] Fabio aequatus imperio Hannibalem et virtute et fortuna superiorem videt. sed aliud iurgandi suscensendique tempus erit: nunc signa extra vallum proferte; victoriam hosti3 extorqueamus, confessionem erroris civibus.”

[3] iam magna ex parte caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam Fabiana se acies repente velut caelo demissa ad auxilium ostendit. [4] itaque, priusquam ad coniectum teli veniret aut manum consereret, et suos a fuga effusa et ab nimis4 feroci pugna hostes continuit. qui solutis ordinibus vage dissipati erant undique confugerunt ad integram aciem; [5] qui plures simul terga dederant conversi in hostem volventesque orbem nunc sensim referre pedem, nunc conglobati restare. ac iam prope una acies facta erat victi atque integri exercitus inferebantque signa in hostem, [6?] cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale ab se Minucium, se ab Fabio victum.

[7] ita per variam fortunam diei maiore parte exacta cum in castra reditum esset, [8?] Minucius convocatis militibus, “saepe egoinquitaudivi, milites, eum primum esse virum qui ipse consulat quid in rem [p. 300] sit; secundum eum qui bene monenti oboediat; qui5 nec ipse consulere nec alteri parere sciat,6 eum extremi ingenii esse. [9] nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus, et dum imperare discimus, parere prudenti in animum inducamus. [10] castra cum Fabio iungamus; ad praetorium eius signa cum tulerimus,7 tibi ego eum parentem appellavero, quod beneficio eius erga nos ac maiestate eius dignum est, [11?] vos, milites, eos quorum vos modo arma ac dexterae8 texerunt patronos salutabitis, et si nihil aliud, gratorum certe nobis animorum gloriam dies hic dederit.”

1 A.U.C. 537

2 non celerius P: celerius lipsius (Plut., fab. 12).

3 hosti ς: hostibus dracrkeborch: hostis P.

4 ab nimis M2: ab animis PC1M1: a nimis C2.

5 A.U.C. 537

6 sciat M2: nesciat PCM1.

7 cum tulerimus ς:: contulerimus P: cum detulerimus Novdck.

8 ac dexterae Madvig: dexterae P: dexteraeque ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (15 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.46
    • Sir Richard C. Jebb, Commentary on Sophocles: Antigone, 721
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: