previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. Lucretius cum ingenti praeda, maiore multo1 gloria rediit. et auget gloriam adveniens exposita omni in campo Martio praeda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret. reliqua vendita, quibus domini non exstitere. [2] debebatur omnium consensu consuli triumphus, sed dilata res est tribuno de lege agente; [3] id antiquius consuli fuit. iactata per aliquot dies cum in senatu res, tum apud populum est. cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit. tum imperatori exercituique honos suus redditus; triumphavit de Volscis Aequisque, [4] triumphantem secutae suae legiones. alteri consuli datum, ut ovans sine militibus urbem iniret.

[5] anno deinde insequenti lex Terentilia2 ab toto relata collegio novos adgressa consules est; erant consules P. Volumnius Ser. Sulpicius. [6] eo anno caelum ardere visum, terra ingenti concussa motu est. bovem locutam, cui rei priore anno fides non fuerat, creditum. inter alia prodigia et carne pluit, [p. 36] quem imbrem ingens numerus avium intervolitando3 rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum ita iacuisse per aliquot dies, ut nihil odor mutaret. [7] libri per duumviros sacrorum aditi; pericula a conventu alienigenarum praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus caedesque inde fierent; inter cetera monitum ut seditionibus abstineretur. id factum ad impediendam legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen. [8] ecce, ut idem in singulos annos orbis volveretur, Hernici nuntiant Volscos et Aequos, etsi abscisae4 res sint, reficere exercitus; Antii summam rei positam, Ecetrae5 Antiates colonos palam concilia facere; id caput, eas vires belli esse. [9] ut haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur. consules belli administrationem inter se dispertiri iussi, alteri ut Volsci, alteri ut Aequi provincia esset. [10] tribuni coram in foro personare fabulam compositam Volsci belli, Hernicos ad partes paratos. iam ne virtute quidem premi libertatem populi Romani, sed arte eludi.6 [11] quia occidione prope occisos Volscos et Aequos movere sua sponte arma posse iam fides abierit, novos hostes quaeri; coloniam fidam, propinquam infamem fieri. [12] bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana, [p. 38] quam oneratam armis ex urbe praecipiti agmine7 acturi essent, exsilio et relegatione civium ulciscentes tribunos. [13] sicne quid aliud actum putentvictam legem esse, nisi, dum in integro res sit, dum domi, dum togati sint, caveant ne possessione urbis pellantur, ne iugum accipiant. [14] si animus sit, non defore auxilium; consentire omnes tribunos. nullum terrorem externum, nullum periculum esse; cavisse deos priore anno ut tuto libertas defendi posset. haec tribuni.

1 A.U.C. 293

2 Terentilia edd. (from chap.ix): terentilla ω: tarentilla U.

3 A.U.C. 293

4 abscisae ω:accisae Weissenborn-Mueller (after Bhenanus).

5 Ecetrae vorin.?: eceterae (or similar corruptions) ω.

6 eludi D?ς: ludi ω.

7 A.U.C. 293

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (65 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
  • Cross-references to this page (27):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Lucretius Tricipitinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Liber
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ovatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ser. Sulpicius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumphi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Volumnius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Veturius Geminus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Duumviri
    • Harper's, Duo Viri
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DUO VIRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXSI´LIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), OVA´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRINCEPS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIBYLLI´NI LIBRI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ECETRA
    • Smith's Bio, Cameri'nus
    • Smith's Bio, Cicuri'nus
    • Smith's Bio, Gallus, P. Volu'mnius
    • Smith's Bio, Tricipti'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (24):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: