previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. at ex parte altera consules in conspectu eorum positis sellis dilectum habebant. eo decurrunt tribuni contionemque secum trahunt. citati pauci velut rei experiundae causa, et statim vis coorta. [2] quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat; neque suum cuique ius modum faciebat, sed virium spes, et manu obtinendum erat, quod intenderes.

[3] quem ad modum se tribuni gessissent in prohibendo dilectu, sic patres se1 in lege, quae per omnes comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant. [4] initium erat rixae, cum discedere populum iussissent tribuni, quod patres se submoveri haud sinebant. nec fere seniores rei intererant, quippe [p. 40] quae non consilio regenda, sed permissa temeritati2 audaciaeque esset.3 [5] multum et consules se abstinebant, ne cui in conluvione rerum maiestatem suam contumeliae offerrent.

[6] Caeso erat Quinctius, ferox iuvenis, qua nobilitate gentis qua corporis magnitudine et viribus. ad ea munera data a dis et ipse addiderat multa belli decora facundiamque in foro, ut nemo, non lingua non manu, promptior in civitate haberetur. [7] hic cum in medio patrum agmine constitisset eminens inter alios, velut omnes dictaturas consulatusque gerens in voce ac viribus suis, unus impetus tribunicios popularesque procellas sustinebat. [8] hoc duce saepe pulsi foro tribuni, fusa ac fugata plebes est; qui obvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat, ut satis appareret, si sic agi liceret, victam legem esse. [9] tum prope iam perculsis aliis tribunis A. Verginius ex collegio unus Caesoni capitis diem dicit. atrox ingenium accenderat eo facto magis quam conterruerat; eo acrius obstare legi, agitare plebem, tribunos velut iusto persequi bello. [10] accusator pati reum ruere invidiaeque flammam ac materiam criminibus suis suggerere; legem interim non tam ad spem perferendi quam ad lacessendam Caesonis temeritatem ferre. [11] ibi multa4 saepe [p. 42] ab iuventute inconsulte dicta factaque in unius5 Caesonis suspectum incidunt ingenium. [12] tamen legi resistebatur. et A. Verginius identidem plebi: “ecquid sentitis iam vos, Quirites, Caesonem simul civem et legem quam cupitis habere non posse? quamquam quid ego legem loquor? [13] libertati obstat; omnes Tarquinios superbia exsuperat. exspectate, dum consul aut dictator fiat, quem privatum viribus et audacia regnantem videtis.” adsentiebantur multi pulsatos se querentes, et tribunum ad rem peragendam ultro incitabant.

1 patres se Luterbacher (patress D): patres ω.

2 A.U.C. 293

3 esset F3R2 ς: essent ω.

4 ibi multa ω:multa ibi V.

5 A.U.C. 293

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (32 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caeso Quinctius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Seniores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, A. Verginius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dies
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUDEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SELLA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBU´NUS
    • Smith's Bio, Virgi'nius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: