Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. hoc bello perfecto tribunicium domi
bellum patres territat.
clamant fraude fieri,
quod
foris teneatur exercitus;
frustrationem eam legis
tollendae esse;
se nihilo minus rem susceptam
peracturos.
[
2]
obtinuit tamen L.
Lucretius,
1 praefectus urbis,
ut actiones tribuniciae in adventum consulum
differrentur.
[
3]
erat et nova exorta causa motus.
A.
Cornelius et Q.
Servilius quaestores M.
Volscio,
quod falsus haud dubie testis in Caesonem exstitisset,
[p. 82]
4
diem dixerant.
multis enim emanabat indiciis neque2 fratrem Volsci ex quo semel fuerit aeger unquam non modo visum in publico sed ne adsurrexisse quidem ex morbo,
multorumque tabe mensum mortuum,
[
5?]
nec iis3 temporibus in quae testis crimen coniecisset Caesonem Romae visum,
adfirmantibus qui una meruerant secum eum tum frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse.
nisi ita esset,
multi privatim ferebant Volscio iudicem.
[
6]
cum ad
iudicium ire non auderet,
omnes eae res4 in unum congruentes haud magis dubiam damnationem Volsci quam Caesonis Volscio teste fuerat5 faciebant.
[
7]
in mora tribuni erant,
qui comitia quaestores habere de reo,
nisi prius habita de lege essent,
passuros nega.
bant.
ita extracta utraque res in consulum adventum est.
[
8]
qui ubi triumphantes victore cum exercitu urbem inierunt,
quia silentium de lege erat,
perculsos magna pars credebant tribunos.
[
9]
at illi—
etenim extremum anni iam erat,—
quartum adfectantes tribunatum,
in comitiorum disceptationem ab
lege certamen averterant.
et cum consules nihilo
minus adversus continuationem tribunatus quam si
lex minuendae suae maiestatis causa promulgata
ferretur tetendissent,
victoria certaminis penes tribunos fuit.
[
10]
eodem anno Aequis pax est petentibus data.
[p. 84]
census,
res priore anno incohata,
perficitur;
idque6 lustrum ab origine urbis decimum conditum ferunt.
censa7 civium capita centum septendecim milia8 trecenta undeviginti.
9
[
11]
consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit,
quod et foris pacem peperere,
et domi etsi non concors,
minus tamen quam alias infesta civitas fuit.