previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. vis Sabinorum ingens prope ad moenia urbis infesta populatione venit; foedati agri, terror iniectus urbi est. tum plebs benigne arma cepit; reclamantibus frustra tribunis magni duo exercitus [p. 88] scripti. [2] alterum Nautius contra Sabinos duxit1 castrisque ad Eretum positis, per expeditiones parvas, plerumque nocturnis incursionibus, tantam vastitatem in Sabino agro reddidit ut comparati ad eam prope intacti bello fines Romani viderentur. [3] Minucio neque fortuna nec vis animi eadem in gerendo negotio fuit; nam cum haud procul ab hoste castra posuisset, nulla magnopere clade accepta castris se pavidus tenebat. [4] quod ubi senserant hostes, crevit ex metu alieno, ut fit, audacia, et nocte adorti castra postquam parum vis aperta profecerat, munitiones postero die circumdant. quae priusquam undique vallo obiectae clauderent exitus quinque equites inter stationes hostium emissi Romam pertulere consulem exercitumque obsideri. [5] nihil tam inopinatum nec tam insperatum accidere potuit. itaque tantus pavor, tanta trepidatio fuit quanta si urbem, non castra hostes obsiderent. [6] nautium consulem arcessunt. in quo cum parum praesidii videretur dictatoremque dici placeret qui rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur.

[7] operae pretium est audire qui omnia prae divitiis humana spernunt neque honori magno locum neque virtuti putant esse, nisi ubi effuse2 afluant3 opes. [8] spes unica imperii populi Romani L. Quinctius [p. 90] trans Tiberim, contra eum ipsum locum ubi nunc4 navalia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata Quinctia vocantur. [9] ibi ab legatisseu fossam fodiens palae5 innixus seu cum araret, operi certe, id quod constat, agresti intentussalute data in vicem redditaque rogatus ut, quod bene verteret ipsi reique publicae, togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansquesatin salve?”6 togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam iubet. [10] qua simul absterso pulvere ac sudore velatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, in urbem vocant, qui terror sit in exercitu exponunt. [11] navis Quinctio publice parata fuit,transvectumque tres obviam egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque amici, tum patrum maior pars. ea frequentia stipatus antecedentibus lictoribus deductus est domum. [12] et plebis concursus ingens fuit; sed ea nequaquam tam laeta Quinctium vidit, et imperium7 nimium et virum ipso8 imperio vehementiorem rata. et illa quidem nocte nihil praeterquam vigilatum est in urbe.

1 A.U.C. 296

2 effuse vorm? FB: effusae ω.

3 afluant M: affluant ω: effluant D?: afluent P: affluent p F?UB.

4 A.U.C. 296

5 palae sabellicus: paleae V: palo ω: paulo O.

6 satin salve VP: satisne salva essent omnia ω.

7 imperium Walters: imperi (or -ii) ω.

8 virum ipso christ ς: uirum in ipso ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (69 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.42
    • Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero, Letter LXXV: ad familiares 4.5
  • Cross-references to this page (22):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Minucius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Nautius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navalia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Paupertati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Quinctius Cincinnatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quinctia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Racilia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sabini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dictator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eretum
    • Harper's, Cincinnātus, L. Quinctius
    • Harper's, Navalia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NUDUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PALA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TOGA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Cincinna'tus
    • Smith's Bio, Raci'lia
    • Smith's Bio, Ru'tilus, Nau'tius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (37):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: