Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31. deinde M. Valerius, Sp. Verginius1 consules facti. domi forisque otium fuit; annona
propter aquarum intemperiem laboratum est. de
Aventino publicando lata lex est. tribuni plebis
iidem refecti.
[2]
hi sequente anno T. Romilio C. Veturio
consulibus legem omnibus contionibus suis celebrabant:2 pudere se numeri sui nequiquam aucti, si ea res aeque suo biennio iaceret ac toto superiore lustro iacuisset.
[3]
cum maxime haec agerent, trepidi
nuntii ab Tusculo veniunt Aequos in agro Tusculano
esse. fecit pudorem recens eius populi meritum
[p. 104]
morandi auxilii. ambo consules cum exercitu missi3 hostem in sua sede, in Algido, inveniunt.
[4]
ibi pugnatum. supra septem milia hostium caesa, alii fugati; praeda parta ingens. eam propter inopiam aerarii consules vendiderunt. invidiae tamen res ad
exercitum fuit eademque tribunis materiam criminandi ad plebem consules praebuit.
[5]
itaque ergo, ut
magistratu abiere Sp. Tarpeio4 A. Aternio5 consulibus, dies dicta est, Romilio ab C. Calvio Cicerone tribuno plebis, Veturio ab L. Alieno aedile plebis.
[6]
uterque magna patrum indignatione damnatus, Romilius decem milibus aeris, Veturius quindecim. nec haec priorum calamitas consulum segniores novos
fecerat consules; et se damnari posse aiebant, et
plebem et tribunos legem ferre non posse.
[7]
tum
abiecta lege, quae promulgata consenuerat, tribuni
lenius agere cum patribus: finem tandem certaminum facerent; si plebeiae leges displicerent, at
illi communiter legum latores et ex plebe et ex
patribus, qui utrisque utilia ferrent quaeque aequandae libertatis essent sinerent creari.
[8]
rem non aspernabantur patres: laturum6 leges neminem nisi ex patribus aiebant. cum de legibus conveniret, de [p. 106] latore tantum discreparet, missi legati Athenas Sp.7 Postumius Albus A. Manlius P. Sulpicius Camerinus iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae civitatium instituta mores iuraque noscere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.