Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. ille finis Appio alienae personae ferendae1 fuit. suo iam inde vivere ingenio coepit novosque
collegas, iam priusquam inirent magistratum, in suos
mores formare.
[2]
cottidie coibant remotis arbitris;
inde impotentibus instructi consiliis, quae secreto ab
aliis coquebant, iam haud dissimulando superbiam,
rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias
[p. 118]
rem perduxere.
[3]
idus tum Maiae sollemnes ineundis2 magistratibus erant. inito igitur magistratu3 primum honoris diem denuntiatione ingentis terroris insignem fecere. nam cum ita priores decemviri servassent ut
unus fasces haberet et hoc insigne regium in orbem,
suam cuiusque vicem, per omnes iret, subito omnes
cum duodenis fascibus prodiere.
[4]
centum viginti
lictores forum impleverant et cum fascibus secures
inligatas praeferebant; nec attinuisse demi securem,
cum sine provocatione creati essent, interpretabantur.
[5]
decem regum species erat multiplicatusque
terror non infimis solum sed primoribus patrum, ratis
caedis causam ac principium quaeri, ut si quis
memorem libertatis vocem aut in senatu aut in
populo4 misisset statim virgae securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur.
[6]
nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata provocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii videri possent, ad populum reiecissent.
aliquamdiu aequatus inter omnes terror fuit;
[7]
paulatim
totus vertere in plebem coepit. abstinebatur a patribus; in humiliores libidinose crudeliterque
[p. 120]
consulebatur. hominum, non causarum toti erant, ut apud5 quos gratia vim aequi haberet.
[8]
iudicia domi conflabant, pronuntiabant in foro. si quis collegam appellasset, ab eo ad quem venerat ita discedebat ut paeniteret non prioris decreto stetisse.
[9]
opinio etiam sine auctore exierat non in praesentis modo temporis eos iniuriam conspirasse, sed foedus clandestinum
inter ipsos iure iurando ictum, ne comitia haberent
perpetuoque decemviratu possessum semel obtinerent
imperium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.