previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. in hanc sententiam ut discederetur iuniores [p. 136] patrum evincebant. ferocioresque iterum coorti1 Valerius Horatiusque vociferari ut de re publica liceret dicere; dicturos ad populum, si in senatu per factionem non liceat; neque enim sibi privatos aut in curia aut in contione posse obstare, neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse. [2] tum Appius, iam prope esse ratus ut ni violentiae eorum pari resisteretur audacia victum imperium esset, [3?] “non erit meliusinquit, “nisi de quo consulimus vocem misisse,” et ad Valerium, negantem se privato reticere, lictorem accedere iussit. [4] iam Quiritium fidem implorante Valerio a curiae limine, L. Cornelius complexus Appium, non cui2 simulabat consulendo, diremit certamen; factaque per Cornelium Valerio dicendi gratia quae vellet, cum libertas non ultra vocem excessisset, decemviri propositum tenuere. [5] consulares quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos decemviros voluntate abire magistratu quam invidia eorum exsurgere rursus plebem: [6] si leniter ducta res sine populari strepitu ad consules redisset, aut bellis interpositis aut moderatione consulum in imperiis exercendis posse in oblivionem tribunorum plebem adduci.

[p. 138] [7] silentio patrum edicitur dilectus. iuniores, cum3 sine provocatione imperium esset, ad nomina respondent. legionibus scriptis inter se decemviri comparant,4 quos ire ad bellum, quos praeesse exercitibus oporteret. [8] principes inter decemviros erant Q. Fabius et Ap. Claudius. bellum domi maius quam foris apparebat. Appi violentiam aptiorem rati ad comprimendos urbanos motus; in Fabio minus in bono constans potius quam5 navum in malitia ingenium esse. [9] hunc enim virum, egregium olim domi militiaeque, decemviratus collegaeque ita mutaverant, ut Appi quam sui similis mallet esse. huic bellum in Sabinis M'. Rabuleio6 et Q. Poetelio7 additis collegis mandatum. [10] M. Cornelius in Algidum missus cum L. Minucio et T. Antonio et K. Duillio et M. Sergio.8 Sp. Oppium Ap. Claudio adiutorem ad urbem tuendam aequo omnium decemvirorum imperio decernunt.

1 A.U.C. 305

2 non cui vorm.? (Rhenanus): non quid cui M: non quid (qd. O) ω: non quod Uς.

3 A.U.C. 305

4 comparant cobet: comparabant ω.

5 constans potius quam H. J. Mueller: constans quam ω.

6 M'. Rabuleio r Sigonius (cf. chap. xxxv. § 11; Dion. Hal. x. lviii. 4): m_. rabulleio (-bule- D) ω.

7 Poetelio Sigonius (cf. chap. xxxv. § 11): poetilio ω: poetioli B: petilio F3 (petelio F?).

8 M. Sergio ςcf. chap. xxxv. § 11): 1. sergio ω: Sergio U.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (39 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
  • Cross-references to this page (14):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: