previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

51. dimissis legatis admonet milites Verginius in1 re non maxima paulo ante trepidatum esse quia sine capite multitudo fuerit, responsumque quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse. [2] placere decem creari qui summae rei2 praeessent militarique honore tribunos militum appellari.3 [3] cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, “melioribus meis vestrisque rebus reservateinquitista de me iudicia; [4] nec mihi filia inulta4 honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est praeesse vobis qui proximi invidiae sint. [5] si quis usus mei est, nihilo minor ex privato capietur.” [6] ita decem numero tribunos militares creant.

[7] neque in Sabinis quievit exercitus. ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris facta est, non minore motu animorum Sicci caedis memoria renovata quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem petita accenderat. [8] Icilius ubi audivit tribunos militum in Aventino creatos, ne comitiorum militarium praerogativam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur, [9?] peritus rerum popularium imminensque ei5 potestati et ipse, [p. 170] priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem6 numerum ab suis creandum curat. [10] Porta Collina urbem intravere sub signis, mediaque urbe agmine in Aventinum pergunt. ibi coniuncti alteri exercitui viginti tribunis militum negotium dederunt ut ex suo numero duos crearent qui summae rerum praeessent. M. Oppium Sex. manilium creant.

[11] patres solliciti de summa rerum cum senatus cottidie esset iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis. [12] Sicci caedes decemviris et Appiana libido et dedecora militiae obiciebantur. placebat Valerium Horatiumque ire in Aventinum. illi negabant se aliter ituros quam si decemviri deponerent insignia magistratus eius quo anno iam ante abissent. [13] decemviri querentes se in ordinem cogi non ante quam perlatis legibus quarum causa creati essent deposituros imperium se aiebant.

1 A.U.C. 305

2 rei ς: ..i V: reip_ (i.e. rei publicae) ω.

3 appellari ς: appellare (wanting in V) ω.

4 inulta V: inuita ω.

5 imminensque ei Rhenanus: imminensque (inm -B) et ω: imminensque OH.

6 A.U.C. 305

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.57
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sex. Manilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Oppius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Secessio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ager publicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Verginius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Collina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Icilius
    • Smith's Bio, Dia'na
    • Smith's Bio, Mani'lius
    • Smith's Bio, O'ppius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: