Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
62. ad id quod sua sponte satis conlectum
animorum erat indignitate etiam Romani accendebantur:
iam alterum exercitum victorem in urbem
rediturum,
sibi ultro per contumelias hostem insultare;
quando autem se,
si tum non sint,
pares
hostibus fore?
[
2]
ubi haec fremere militem in castris
consul sensit,
contione advocata “
Quem ad modum”
inquit, “
in Algido res gesta sit,
arbitror vos,
milites,
audisse.
qualem liberi populi exercitum decuit
esse,
talis fuit.
consilio1 collegae,
virtute militum victoria parta est.
[
3]
quod ad me attinet,
id consilii
animique habiturus sum quod vos mihi feceritis.
2 et trahi bellum salubriter et mature perfici potest.
si trahendum est,
[
4]
ego ut in dies spes virtusque
vestra crescat,
eadem qua institui disciplina efficiam:
si iam satis animi est decernique placet,
agitedum
clamorem qualem in acie sublaturi estis tollite hic
indicem voluntatis virtutisque vestrae.”
[
5]
postquam
ingenti alacritate clamor est sublatus,
quod bene
vertat gesturum se illis morem posteroque die in
aciem deducturum adfirmat.
reliquum diei apparandis armis consumptum est.
[p. 210]
[
6]
postero die simul instrui Romanam aciem Sabini3 videre et ipsi,
iam pridem avidi certaminis,
procedunt.
proelium fuit,
quale inter fidentes sibimet ambo exercitus,
veteris perpetuaeque alterum gloriae,
alterum nuper nova victoria elatum.
[
7]
consilio etiam
Sabini vires adiuvere;
nam cum aequassent aciem,
duo extra ordinem milia quae in sinistrum cornu
Romanorum in ipso certamine impressionem facerent
tenuere.
[
8]
quae ubi inlatis ex transverso signis
degravabant prope circumventum cornu,
equites
duarum legionum sescenti4 fere ex equis desiliunt cedentibusque iam suis provolant in primum simulque et hosti se opponunt et aequato primum periculo,
pudore deinde animos peditum accendunt;
[
9]
verecundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare,
peditem ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.