previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

67. ibi in hanc sententiam locutum accipio: "etsi mihi nullius noxae conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo in contionem in conspectum vestrum1 processi. hoc vos scire, hoc posteris memoriae traditum iri, Aequos et Volscos, vix Hernicis modo pares, T. Quinctio quartum consule ad moenia urbis Romae impune armatos venisse! hanc ego ignominiam, [2] quamquam iam diu ita vivitur ut2 nihil boni divinet animus, si huic potissimum imminere anno scissem, vel exsilio vel morte, si alia fuga honoris non esset, vitassem. [3] ergo si viri arma illa habuissent quae in portis fuere nostris, capi Roma me consule potuit. satis honorum, satis superque [p. 226] vitae erat; [4] mori consulem tertium oportuit. quem3 tandem ignavissimi hostium contempsere? nos consules an vos, Quirites? si culpa in nobis est, auferte imperium indignis, et si id parum est, insuper poenas expetite: [5] si in vobis, nemo deorum nec hominum sit qui vestra puniat peccata, Quirites: vosmet tantum eorum paeniteat. non illi vestram ignaviam contempsere nec suae virtuti confisi sunt; quippe totiens fusi fugatique, castris exuti, agro multati, sub iugum missi et se et vos novere: [6] discordia ordinum et4 venenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec nobis imperii nec vobis libertatis est modus, dum taedet vos patriciorum, nos5 plebeiorum magistratuum, [7] sustulere illis6 animos. pro deum fidem quid vobis voltis? tribunos plebis concupistis; concordiae causa concessimus. decemviros desiderastis; creari passi sumus. decemvirorum vos pertaesum est; [8] coegimus abire magistratu. manente in eosdem privatos ira vestra mori atque exsulare nobilissimos viros honoratissimosque passi sumus. [9] tribunos plebis creare iterum voluistis; creastis; consules facere vestrarum partium; etsi patribus videbamus iniquum, patricium quoque magistratum plebi donum fieri vidimus.7 auxilium tribunicium, [p. 228] provocationem ad populum, scita plebis iniuncta8 patribus, sub titulo aequandarum legum nostra iura oppressa tulimus et ferimus. [10] qui finis erit discordiarum? ecquando9 unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam licebit? victi nos aequiore animo quiescimus quam vos victores. [11] satisne est nobis vos metuendos esse? adversus nos Aventinum capitur, adversus nos Sacer occupatur mons; Esquilias vidimus ab hoste prope captas, et scandentem in aggerem Volscum. hostem10 nemo submovit: in nos viri, in nos armati estis.

1 in contionem in conspectum vestrum Walters: in contionem (or conc-) vestram ω: in conspectum ves . .. m V.

2 vivitur ut karsten: uiuitur is status rerum est ut (cf. note of Conway and Walters) ω.

3 A.U.C. 308

4 et Madvig VD?: est ω.

5 nos Gruter V: hos ω.

6 illis clericus: illi ω.

7 vidimus welz: quidem ω:quid.. V.

8 A.U.C. 308

9 ecquando ς: et quando ω (so also at the second occurrence of the expression, but there V has ecquando).

10 Volscum. hostem Madvig's punctuation.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (34 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (6):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: