Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. postero die dispositis praesidiis cum in forum1 descendisset conversaque in eum plebs novitate rei
ac miraculo esset, et Maeliani atque ipse dux eorum
in se intentam vim tanti imperii cernerent,
[2?]
expertes
consiliorum regni qui tumultus, quod bellum repens
aut dictatoriam maiestatem aut Quinctium post
octogesimum annum rectorem rei publicae quaesisset
rogitarent,
[3?]
missus ab dictatore Servilius magister
equitum ad Maelium “vocat te” inquit, “dictator.”
cum pavidus ille quid vellet quaereret Serviliusque
causam dicendam esse proponeret crimenque a
Minucio delatum ad senatum diluendum,
[4?]
tunc
Maelius recipere se in catervam suorum, et primum
circumspectans tergiversari, postremo cum apparitor
iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare,
et opprimi se consensu patrum dicere,
[5?]
quod plebi
benigne fecisset; orare ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent neve ante oculos suos trucidari
[p. 306]
sinerent.
[6]
haec eum vociferantem adsecutus Ahala2 Servilius obtruncat, respersusque cruore,3 stipatus caterva patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat vocatum ad eum Maelium repulso apparitore concitantem multitudinem poenam meritam habere.
[7]
tum dictator “macte virtute” inquit, “C. Servili,
esto liberata re publica.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.