Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. domum deinde, ut monumento area esset
oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit. id
[p. 310]
Aequimaelium appellatum est.
[2]
L. Minucius bove et1 statua aurata2 extra portam Trigeminam est donatus ne plebe quidem invita quia frumentum Maelianum
assibus in modios aestimatum plebi divisit.
[3]
hunc
Minucium apud quosdam auctores transisse a patribus ad plebem undecimumque tribunum plebis
cooptatum seditionem motam ex Maeliana caede
sedasse invenio;
[4]
ceterum vix credibile est numerum
tribunorum patres augeri passos, idque potissimum
exemplum a patricio homine introductum, nec deinde
id plebem3 concessum semel obtinuisse aut certe temptasse. sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam cooptare liceret.
[5]
Q. Caecilius, Q. Iunius,
Sex. Titinius soli ex collegio tribunorum neque
tulerant de honoribus Minuci legem et criminari
nunc Minucium nunc Servilium apud plebem querique indignam necem Maeli non destiterant.
[6]
pervicerunt igitur ut tribunorum militum potius quam
consulum comitia haberentur, haud dubii quin sex
locis—tot enim iam creari licebat—et plebeii aliqui
profitendo se ultores fore Maelianae caedis, crearentur.
[7]
Plebs, quamquam agitata multis eo anno et
variis motibus erat, nec pluris quam tres tribunos
[p. 312]
consulari potestate creavit et in his L. Quinctium,4 Cincinnati filium, ex cuius dictaturae invidia tumultus quaerebatur.
[8]
praelatus suffragiis Quinctio Mamercus Aemilius, vir summae dignitatis; L. Iulium tertium creant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.