Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. Dictator omnes luce prima extra portam
Collinam adesse iubet. quibuscumque vires suppetebant ad arma ferenda praesto fuere.
[2]
signa ex
[p. 328]
aerario prompta feruntur ad dictatorem. quae cum1 agerentur, hostes in loca altiora concessere. eo
dictator agmine infesto subit, nec procul Nomento
signis conlatis fudit Etruscas legiones; compulit
inde in urbem Fidenas valloque circumdedit;
[3]
sed
neque scalis capi poterat urbs alta et munita neque
in obsidione vis ulla erat, quia frumentum non necessitati modo satis sed copiae quoque abunde ex
ante convecto sufficiebat.
[4]
ita expugnandi pariter
cogendique ad deditionem spe amissa, dictator in
locis propter propinquitatem notis ab aversa2 parte urbis, maxime neglecta quia suapte natura tutissima erat, agere in arcem cuniculum instituit.
[5]
ipse diversissimis locis subeundo ad moenia quadrifariam diviso
exercitu qui alii aliis succederent ad pugnam, continenti die ac nocte proelio ab sensu operis hostes
avertebat,
[6?]
donec perfosso monte3 erecta in arcem via est, intentisque Etruscis ad vanas a certo periculo minas clamor supra caput hostilis captam urbem ostendit.
[7]
eo anno C. Furius Paculus4 et M. Geganius
Macerinus censores villam publicam in campo Martio
probaverunt, ibique primum census populi est actus.
[p. 330]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.