previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. "at enim nemo post reges exactos de plebe consul fuit. quid postea? nullane res nova institui debet, et quod nondum est factummulta enim nondum sunt facta in novo populo,—ea ne si utilia quidem sint fieri oportet? [2] pontifices, augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa Pompilio creati sunt. census in civitate et discriptio1 centuriarum classiumque non erat; ab Ser. tullio est facta. [3] consules nunquam fuerant;2 regibus exactis creati sunt. dictatoris nec imperium nec nomen fuerat: apud patres esse coepit. tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant; institutum est, ut fierent. decemviros legibus scribendis intra decem hos annos et creavimus et e re publica sustulimus. [4] quis dubitat quin in aeternum urbe condita, in immensum crescente nova imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur? [5] hoc ipsum, ne [p. 270] conubium patribus cum plebe esset, non decemviri3 tulerunt paucis his annis pessimo publico,4 cum summa iniuria plebis? An esse ulla maior aut insignitior contumelia potest quam partem civitatis velut contaminatam indignam conubio haberi? [6] quid est aliud quam exsilium intra eadem moenia, quam relegationem pati? ne adfinitatibus, ne propinquitatibus immisceamur cavent,5 ne societur sanguis. quid? [7] hoc si polluit nobilitatem istam vestram, quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non genere nec sanguine sed per cooptationem in patres habetis, aut ab regibus lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram servare privatis consiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe neque vestras filias sororesque enubere6 sinendo e patribus? [8] nemo plebeius patriciae virgini vim adferret; patriciorum ista libido est; nemo invitum pactionem nuptialem quemquam facere coegisset. [9] verum enimvero lege id prohiberi et conubium tolli patrum ac plebis, id demum contumeliosum plebi est. cur enim non fertis,7 ne sit conubium divitibus ac pauperibus? [10] quod privatorum consiliorum ubique semper fuit, ut in quam cuique feminae convenisset domum nuberet, ex qua pactus esset vir domo in matrimonium duceret, id vos sub legis superbissimae vincula conicitis, qua dirimatis societatem civilem [p. 272] duasque ex una civitate8 faciatis. [11] cur non sancitis9 ne vicinus patricio sit plebeius nec10 eodem itinere eat, ne idem convivium ineat, ne in foro eodem consistat? quid enim in re est aliud, si plebeiam patricius duxerit, si patriciam plebeius? quid iuris tandem mutatur? nempe patrem sequuntur liberi. [12] nec quod nos ex conubio vestro petamus quicquam est, praeterquam ut hominum, ut civium numero simus, nec vos, nisi in contumeliam ignominiamque nostram certare iuvat, quod contendatis quicquam est.

1 discriptio H. J. Mueller: descriptio ω.

2 fuerant ς: fuerunt ω.

3 A.U.C. 309

4 pessimo publico klock: pessimo exemplo publico VMA2: pessimo exemplo ω(publico added in marg. of P, by second hand).

5 cavent ς: caueant ω: caueamur D: caueantur A.

6 enubere M: enubere ς: et nubere (nubere U) ω.

7 cur enim non fertis Madvig: cur enim non confertis ω: cur ent n_ confertis FB: curent non confertis P: cur non confertis U.

8 citivate ω: ciuitates MA3

9 A.U.C. 309

10 nec ω: ne Uς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (61 total)
  • Commentary references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.8
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Liberi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nobilitas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Augures
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Census
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Classis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cooptatio
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, SAN GIOVENALE Italy.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GENS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PATRI´CII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SCRIBA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (30):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: