previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. dilectum haberi non ex toto passim populo placuit; decem tribus sorte ductae sunt. ex iis scriptos iuniores duo tribuni ad bellum duxere. [2] coepta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem imperii multo impensius in castris accendi; nihil sentire idem, pro sententia pugnare; sua consilia velle, sua imperia sola rata esse; [3] contemnere in [p. 406] vicem et contemni, donec castigantibus legatis1 tandem ita comparatum est ut alternis diebus summam imperii haberent. [4] quae cum allata Romam essent, dicitur Q. Servilius, aetate et usu doctus precatus ab dis2 immortalibus ne discordia tribunorum damnosior rei publicae esset quam ad Veios fuisset, et velut haud dubia clade imminente institisse filio ut milites scriberet et arma pararet. [5] nec falsus vates fuit. nam ductu L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub hostium castris, cum, quia simulato metu receperat se hostis ad vallum, spes vana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu Aequorum per supinam vallem fusi sunt, multique in ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique. [6] castraque eo die aegre retenta, postero die circumfusis iam magna ex parte hostibus per aversam portam fuga turpi deseruntur. duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit Tusculum petiere: [7] palati alii per agros passim multis itineribus maioris quam accepta erat cladis nuntii Romam contenderunt. [8] minus trepidationis fuit, quod eventus timori hominum congruens fuerat, et quod subsidia quae respicerent in re trepida praeparata erant ab [p. 408] tribune militum. [9] iussuque eiusdem per minores3 magistratus sedato in urbe tumultu speculatores propere missi nuntiavere Tusculi duces exercitumque esse, hostem castra loco non movisse. [10] et, quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto dictus Q. Servilius4 Priscus, vir cuius providentiam in re publica cum multis aliis tempestatibus ante experta civitas erat tum eventu eius belli, quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat. [11] magistro equitum creato a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio suout tradidere quidam; nam alii Ahalam Servilium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt, [12?] —novo exercitu profectus ad bellum accitis qui Tusculi erant, duo milia passuum ab hoste locum castris cepit.

1 A.U.C. 336

2 dis Conway and Walters: diis ω.

3 A.U.C. 336

4 Servilius A2 ς: sulpicius (-tius DL) ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.57
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Labicani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Servilius Priscus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Deorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dilectus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imperium
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DICTA´TOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Smith's Bio, Axilla
    • Smith's Bio, Priscus, Servi'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: