Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. anno trecentesimo decimo quam urbs Roma1 condita erat primum tribuni militum pro consulibus
magistratum ineunt,
A.
Sempronius Atratinus L.
Atilius T.
Cloelius,
2 quorum in magistratu concordia domi pacem etiam foris praebuit.
[
2]
sunt qui propter adiectum Aequorum Volscorumque bello et
Ardeatium defectioni Veiens bellum,
quia duo consules obire tot simul bella nequirent,
tribunos militum tres creatos dicant,
sine mentione promulgatae
[p. 280]
legis de consulibus creandis ex plebe,
et imperio3 et insignibus consularibus usos.
[
3]
non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius,
quia tertio mense quam inierunt,
augurum decreto perinde ac vitio creati,
honore abiere,
quod C.
Curtius,
4 qui comitiis eorum praefuerat,
parum recte tabernaculum cepisset.
[
4]
legati ab Ardea Romam venerunt,
ita de iniuria
querentes ut si demeretur ea in foedere atque
amicitia mansuros restituto agro appareret.
[
5]
Ab
senatu responsum est iudicium populi rescindi ab
senatu non posse,
praeterquam quod nullo nec
exemplo nec iure fieret,
concordiae etiam ordinum
causa:
[
6]
si Ardeates sua tempora exspectare velint
arbitriumque senatui levandae iniuriae suae permittant,
fore ut postmodo gaudeant se irae moderatos,
sciantque patribus aeque curae fuisse ne qua iniuria
in eos oreretur ac ne orta diuturna esset.
[
7]
ita legati
cum se rem integram relaturos dixissent,
comiter
dimissi.
patricii,
cum sine curuli magistratu res publica
esset,
coiere et interregem creavere.
contentio
consulesne an tribuni militum crearentur in
[p. 282]
interregno rem dies complures tenuit.
[
8]
interrex ac5 senatus consulum comitia,
tribuni plebis et plebs
tribunorum militum ut habeantur tendunt.
vicerunt patres,
quia et plebs,
patriciis seu hunc seu illum
delatura honorem,
[
9?]
frustra certare supersedit,
et
principes plebis ea comitia malebant quibus non
haberetur ratio sua,
quam quibus ut indigni praeterirentur.
tribuni quoque plebi certamen sine
effectu in beneficio apud primores patrum reliquere.
[
10]
T.
Quinctius Barbatus interrex consules creat L.
Papirium Mugillanum,
6 L.
Sempronium Atratinum.
his consulibus cum Ardeatibus foedus renovatum
est;
idque monumenti est consules eos illo anno
fuisse,
qui neque in annalibus priscis neque in libris
magistratuum inveniuntur.
[
11]
credo quod tribuni
militum initio anni fuerunt,
eo perinde ac si totum
annum in imperio fuerint,
suffectos iis consules
praetermissos.
[
12]
nomina7 consulum horum Licinius Macer auctor est et in foedere Ardeatino et in
linteis libris ad Monetae inventa.
et foris,
cum tot
terrores a finitimis ostentati essent,
et domi otium
fuit.