Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. hunc annum,
seu tribunos modo seu tribunis1 suffectos consules quoque habuit,
sequitur annus
[p. 284]
haud dubiis consulibus,
M.
Geganio Macerino iterum2 T.
Quinctio Capitolino quintum.
3
[
2]
idem hic annus censurae initium fuit,
rei a parva origine ortae,
quae deinde tanto incremento aucta est ut morum disciplinaeque Romanae penes eam regimen,
senatui4 equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen sub dicione eius magistratus,
ius publicorum5 privatorumque locorum,
vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio eius6 essent.
[
3]
ortum autem initium est rei,
quod in populo per multos annos incenso neque differri census poterat neque consulibus,
cum tot populorum bella imminerent,
operae erat id negotium agere.
[
4]
mentio inlata ad senatum7 est rem operosam ac minime consularem suo proprio magistratu egere,
cui scribarum ministerium custodiaeque tabularum8 cura,
cui arbitrium formulae censendi subiceretur.
[
5]
et patres quamquam rem parvam,
tamen quo plures patricii magistratus in re publica essent,
laeti accepere,
id quod evenit,
futurum,
credo,
etiam rati,
ut mox opes eorum qui praeessent ipsi honori ius maiestatemque adicerent;
et tribuni,
[
6?]
id quod tunc erat,
magis necessarii9 quam speciosi ministerii procurationem intuentes,
ne in [p. 286] parvis quoque rebus incommode adversarentur,
haud10 sane tetendere.
[
7]
cum a primoribus civitatis spretus honor esset,
Papirium Semproniumque,
quorum de consulatu dubitatur,
11 ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent,
censui agendo populus suffragiis praefecit.
censores ab re appellati sunt.