previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. Anxur in Volscis brevi receptum est neglectis die festo custodiis urbis. insignis annus hieme gelida ac nivosa fuit, adeo ut viae clausae, Tiberis innavigabilis fuerit. annona ex ante convecta copia nihil mutavit. [2] et quia P. Licinius, ut ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio plebis quam indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo invasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi. [3] unus M. Veturius ex patriciis candidatis locum tenuit: plebeios alios tribunos militum consulari potestate omnes fere centuriae dixere, M. Pomponium Cn. Duillium Voleronem Publilium1 Cn. Genucium L. Atilium.

[4] tristem hiemem, sive ex intemperie caeli raptim mutatione in contrarium facta sive alia qua de causa, gravis pestilensque omnibus animalibus aestas excepit. [5] cuius insanabili pernicie quando nec causa nec finis inveniebatur, libri Sibyllini ex senatus [p. 48] consulto aditi sunt. [6] duumviri sacris faciundis2 lectisternio tunc primum in urbe Romana facto per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem Mercurium atque Neptunum tribus quam amplissime tum apparari poterat stratis lectis placavere. [7] privatim quoque id sacrum celebratum est. tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum; [8] vinctis quoque dempta in eos dies vincula; religioni deinde fuisse quibus eam opem di tulissent vinciri.

[9] interim ad Veios terror multiplex fuit tribus in unum bellis conlatis. namque eodem quo antea modo circa munimenta cum repente Capenates Faliscique subsidio venissent, adversus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum est. [10] ante omnia adiuvit memoria damnationis Sergi ac Vergini. itaque e maioribus3 castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductae copiae Capenates in vallum Romanum versos ab tergo adgrediuntur; inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, [11?] trepidantesque eruptio ex castris opportune facta avertit. repulsos deinde insecuti victores ingentem ediderunt caedem. [12] nec ita multo post iam forte4 oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnae absumpsere. [13] et [p. 50] Veientium refugientes in urbem multi ante portas5 caesi, dum prae metu, ne simul Romanus inrumperet, obiectis foribus extremos suorum exclusere.

1 Publilium sigon.: publicium (or -litium, or -licum) ω.

2 A.U.C. 355

3 e maioribus perizoniuss: maioribus ω.

4 iam forte Conway: iam palantes (palentes H) veluti forte ω.

5 A.U.C. 355

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (73 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.40
  • Cross-references to this page (47):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lectisternium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Liber
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mercurius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Neptunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Pomponius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pestis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebeii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vol. Publilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stipendium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tiberis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anxur
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Atilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Veturius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vincula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capenates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cooptatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Duellius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Diana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Duumviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falisci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Genucius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hercules
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hiems
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ianuae
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, TARQUINII (Tanquinia, formerly Corneto) Italy.
    • Harper's, Neptūnus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DUO VIRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LECTISTE´RNIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIBYLLI´NI LIBRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAPE´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FALE´RII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TI´BERIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VEII
    • Smith's Bio, Ati'lius
    • Smith's Bio, Auguri'nus
    • Smith's Bio, Cicuri'nus
    • Smith's Bio, Longus, C. Dui'lius
    • Smith's Bio, Philo, Publi'lius
    • Smith's Bio, Pompo'nius
    • Smith's Bio, Rufus, M. Pompo'nius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: