Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. cum spes maior imperatoribus Romanis in
obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula
etiam, res nova militi Romano, aedificari coepta,
consiliumque erat hiemando continuare bellum.
[2]
quod postquam tribunis plebis, iam diu nullam
novandi res causam invenientibus, Romam est allatum, in contionem prosiliunt, sollicitant plebis
animos,
[3?]
hoc illud esse dictitantes quod aera militibus
sint constituta; nec se fefellisse id donum inimicorum veneno inlitum fore.
[4]
venisse libertatem
[p. 6]
plebis; remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe1 et ab re publica iuventutem iam ne hiemi quidem
aut tempori anni cedere ac domos ac res invisere
suas.
[5]
quam putarent continuatae militiae causam
esse? nullam profecto aliam inventuros quam ne
quid per frequentiam iuvenum eorum in quibus vires
omnes plebis essent agi de commodis eorum posset.
[6]
vexari praeterea et subigi multo acrius quam
Veientes; quippe illos hiemem sub tectis suis agere,
[7?]
egregiis muris situque naturali urbem tutantes, militem Romanum in opere ac labore nivibus pruinisque
obrutum sub pellibus durare ne hiemis quidem spatio,
quae omnium bellorum terra marique sit quies, arma
deponentem.
[8]
hoc neque reges neque ante tribuniciam potestatem creatam superbos illos consules
neque triste dictatoris imperium neque inportunos decemviros iniunxisse servitutis, ut perennem militiam
facerent.2 quidnam illi consules dictatoresve facturi
essent, qui consularem3 imaginem tam saevam ac trucem fecerint? sed id accidere haud immerito. non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio.
[10]
antea trina loca cum contentione
summa patricios explere solitos: nunc iam octoiuges
ad imperia obtinenda ire, et ne in turba quidem
haerere plebeium quemquam qui,
[11?]
si nihil aliud,
[p. 8]
admoneat collegas liberos et cives eorum, non servos,4 militare, quos hieme saltem in domos ac tecta
[12?]
reduci oporteat et aliquo tempore anni parentes liberosque ac coniuges invisere et usurpare libertatem et
creare magistratus.
[13]
haec taliaque vociferantes adversarium haud imparem nacti sunt Ap. Claudium, relictum a collegis
ad tribunicias seditiones comprimendas, virum inbutum iam ab iuventa certaminibus plebeiis,
[14?]
quem
auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est
per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis
dissolvendae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

