previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius curae demandabantur. principum liberos, sicut fere fit, qui scientia videbatur praecellere erudiebat. [2] is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso, modo1 brevioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta lusu sermonibusque variatis, longius solito ubi res dedit progressus inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit. [3] ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem addit, [4?] Falerios se in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros quorum parentes capita ibi rerum sint in potestatem2 dediderit. [5] quae ubi Camillus audivit, “non ad simileminquittui nec populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere venisti. [6] nobis cum Faliscis [p. 94] quae pacto fit humano societas non est: quam3 ingeneravit natura utrisque est eritque. sunt et belli sicut pacis iura, iusteque ea non minus quam fortiter didicimus gerere. [7] arma habemus non adversus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversus armatos et ipsos, qui nec laesi nec lacessiti a nobis castra Romana ad Veios oppugnarunt. [8] eos tu quantum in te fuit novo scelere vicisti: ego Romanis artibus, virtute opere armis, sicut Veios vincam.” [9] denudatum deinde eum manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris tradidit, virgasque eis quibus proditorem agerent in urbem verberantes dedit. [10] ad quod spectaculum concursu populi primum facto, deinde a magistratibus de re nova vocato senatu tanta mutatio animis est iniecta ut qui modo efferati odio iraque Veientium exitum paene quam Capenatium pacem mallent, apud eos pacem universa posceret civitas. [11] fides Romana, iustitia imperatoris in foro et curia celebrantur; consensuque omnium legati ad Camillum in castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falerios proficiscuntur. [12] introducti ad senatum ita locuti traduntur: “patres conscripti, victoria cui nec deus nec homo quisquam invideat victi a vobis et [p. 96] imperatore vestro dedimus nos vobis, rati, quo nihil victori4 pulchrius est, melius nos sub imperio vestro quam legibus nostris victuros. [13] eventu huius belli duo salutaria exempla prodita humano generi sunt: vos fidem in bello quam praesentem victoriam maluistis; nos fide provocati victoriam ultro detulimus. [14] sub dicione vestra sumus; mittite qui arma, qui obsides, qui urbem patentibus portis accipiant. [15] nec vos fidei nostrae nec nos imperii vestri paenitebit.” Camillo et ab hostibus et a civibus gratiae actae. Faliscis in stipendium militum eius anni, ut populus Romanus tributo vacaret, pecunia imperata. pace data exercitus Romam reductus.

1 modo hertz: dum modo ς.

2 in potestatem aid.: in potestate ς.

3 A.U.C. 360

4 A.U.C. 360

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (23 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.53
  • Cross-references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stipendium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falerii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falisci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Furius Camillus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Smith's Bio, Camillus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: