Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. tribunorum plebis actiones quia nondum1 [p. 102]
invenerant finem, et plebs continuare latoribus legis2 tribunatum et patres reficere intercessores legis adnisi sunt; sed plus suis comitiis plebs valuit.
[2]
quem dolorem ulti patres sunt senatus consulto facto ut
consules, invisus plebi magistratus, crearentur. annum post quintum decimum creati consules L.
Lucretius Flavus Ser.3
[3]
Sulpicius Camerinus. principio huius anni ferociter, quia nemo ex collegio intercessurus erat, coortis ad perferendam legem tribunis plebis nec segnius ob id ipsum consulibus resistentibus omnique civitate in unam eam curam conversa Vitelliam coloniam Romanam in suo agro Aequi expugnant.
[4]
colonorum pars maxima incolumis, quia
nocte proditione oppidum captum liberam per aversa
urbis fugam dederat, Romam perfugere.
[5]
L. Lucretio
consuli ea provincia evenit. is cum exercitu profectus acie hostes vicit, victorque Romam ad maius
aliquanto certamen redit.
[6]
dies dicta erat tribunis
plebis biennii superioris A. Verginio et Q. Pomponio,
quos defendi patrum consensu ad fidem senatus
pertinebat; neque enim eos aut vitae ullo crimine
alio aut gesti magistratus quisquam arguebat praeterquam quod gratificantes patribus rogationi tribuniciae intercessissent.
[7]
vicit tamen gratiam senatus
[p. 104]
plebis ira, et pessimo exemplo innoxii denis milibus4 gravis aeris condemnati sunt.
[8]
id aegre passi patres. Camillus palam sceleris plebem arguere, quae iam in suos versa non intellegeret se pravo iudicio de tribunis intercessionem sustulisse, intercessione sublata tribuniciam potestatem evertisse5 ;
[9]
nam quod illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus patres laturos, falli eos. si tribunicia vis tribunicio auxilio repelli nequeat, aliud telum patres inventuros esse.
[10]
consulesque increpabat quod fide publica decipi tribunos eos taciti tulissent qui senatus auctoritatem secuti essent. haec propalam contionabundus in dies magis augebat iras hominum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.