previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. Gallos quoque velut obstupefactos1 miraculum victoriae tam repentinae tenuit, et ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari quid accidisset; deinde insidias vereri; postremo caesorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos eis est, coacervare; [2] tum demum postquam nihil usquam hostile cernebatur viam ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. ubi cum praegressi equites non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miraculum eos sustinuit; [3] noctemque veriti et ignotae situm urbis inter Romam atque Anienem consedere exploratoribus missis circa moenia aliasque portas quaenam hostibus in perdita re consilia essent. [4] Romani cum pars maior ex acie Veios petisset quam Romam, nemo superesse quemquam praeter eos qui Romam refugerant crederet,2 complorati omnes pariter vivi mortuique totam prope urbem lamentis impleverunt. [5] privatos deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est; mox ululatus cantusque dissonos vagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant. [6] omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usquead lucem alteram ut identidem iam in urbem futurus videretur impetus: primo adventu, quia [p. 134] accesserant ad urbemmansuros enim ad Alliam3 fuisse nisi hoc consilii foret; [7] —deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supererat, ante noctem rati sunt4 invasuros; tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent. [8] postremo lux appropinquans exanimare, timorique perpetuo ipsum malum continens fuit cum signa infesta portis sunt inlata. nequaquam tamen ea nocte neque insequenti die similis illi quae ad Alliam tam pavide fugerat civitas fuit. [9] nam cum defendi urbem posse tam parva relicta manu spes nulla esset, placuit cum coniugibus ac liberis iuventutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere, [10?] armisque et frumento conlato inde ex loco munito5 deos hominesque et Romanum nomen defendere; [11] flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non superessent qui colerent. [12] si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuventus superfuerit imminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse seniorum relictae in urbe utique periturae turbae. [13] et quo id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros nec his corporibus quibus non arma [p. 136] ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam6 armatorum.

1 A.U.C. 344

2 crederet F3A1ω. crederent ω.

3 A.U.C. 364

4 rati sunt Walters (class. Quart. v (1911) p. 14): rati (ratu B) se ω: rati V: enim Walters (Oxford Text).

5 inde ex loco munito reid: ex loco inde munito ω.

6 A.U.C. 364

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (33 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.2
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spolia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arx
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capitolium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
  • Cross-references in general dictionaries to this page (21):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: