Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. "
cum his molliter et per dilationes bellum geri
oportet?
si nos tam iustum odium nihil movet,
ne
illa quidem,
oro vos,
movent?
[
2]
operibus ingentibus
saepta urbs est,
quibus intra muros coercetur hostis;
agrum non coluit,
et culta evastata sunt bello;
[
3]
si
reducimus exercitum,
quis est qui dubitet illos non
a cupiditate solum ulciscendi,
sed etiam necessitate
imposita ex alieno praedandi,
cum sua amiserint,
agrum nostrum invasuros?
non differimus igitur
bellum isto consilio,
sed intra fines nostros accipimus.
[p. 16]
quid?
[
4]
illud quod proprie ad milites pertinet,
quibus1 boni tribuni plebis tum stipendium2 extorquere voluerunt,
nunc consultum repente volunt,
quale est?
vallum fossamque,
[
5?]
ingentis utrumque3 operis,
per tantum spatii duxerunt:
castella primo pauca,
postea &
exercitu aucto creberrima fecerunt;
munitiones non
in urbem modo sed in Etruriam etiam spectantes,
4 si qua inde auxilia veniant,
[
6?]
opposuere;
quid turres,
quid vineas testudinesque et alium5 oppugnandarum urbium apparatum loquar?
cum tantum laboris exhaustum sit et ad finem iam operis tandem perventum,
relinquendane haec censetis,
ut ad aestatem rursus novus de integro his instituendis exsudetur labor?
[
7]
quanto est minus operae6 tueri facta et instare ac perseverare defungique cura?
brevis enim.
profecto res est,
si uno tenore peragitur nec ipsi per intermissiones has intervallaque lentiorem spem nostram facimus.
[
8]
loquor de operae et7 de temporis iactura.
quid?
Periculi,
quod differendo bello adimus,
num8 oblivisci nos haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Veios auxiliis patiuntur?
[
9]
ut nunc res se habet,
irati sunt,
oderunt,
negant missuros;
quantum in illis est,
capere Veios licet.
quis est qui spondeat eundem,
si differtur bellum,
[
10?]
animum postea fore,
cum si laxamentum dederis,
maior frequentiorque legatio itura sit,
cum [p. 18]
id quod nunc offendit Etruscos,
rex creatus Veiis,
9 mutari spatio interposito possit vel consensu civitatis,
ut eo reconcilient Etruriae animos,
vel ipsius voluntate regis,
qui obstare regnum suum saluti civium nolit?
[
11]
videte quot res quam inutiles sequantur illam viam consilii,
iactura operum tanto labore factorum,
vastatio imminens finium nostrorum,
Etruscum bellum pro Veiente concitatum.
[
12]
haec sunt,
tribuni,
consilia vestra,
non hercule dissimilia ac si quis aegro qui curari se fortiter passus extemplo convalescere possit,
cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.