previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

53. "at enim apparet quidem pollui omnia1 nec ullis piaculis expiari posse, sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia Veios migrare nec hic aedificando inopem plebem vexare. [2] hane autem iactari magis causam quam veram esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum adventum salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi [p. 180] urbe, hanc eandem rem actam esse ut Veios2 transmigraremus. [3] et videte quantum inter meam sententiam vestramque intersit, tribuni. vos, etiamsi tunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis: ego contranec id mirati sitis priusquam quale sit audieritisetiamsi tum migrandum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem. [4] quippe tum causa nobis in urbem captam migrandi victoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc haec migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est. [5] non enim reliquisse victores sed amisisse victi patriam videbimur: hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum Capitolium necessitatis imposuisse, ut desereremus penates nostros exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus quem tueri non possemus. et Galli evertere potuerunt Romam, Romani3 restituere non videbuntur potuisse? [6] quid restat nisi ut, si iam novis copiis veniantconstat enim vix credibilem multitudinem esseet habitare in capta ab se, deserta a vobis hac urbe velint, sinatis? [7] quid? si non Galli hoc sed veteres hostes vestri, Aequi Volscive, faciant ut commigrent Romam, velitisne illos Romanos, vos Veientes esse? An non4 malitis hanc solitudinem vestram quam urbem hostium esse? non equidem video quid magis nefas sit. haec scelera, quia piget aedificare, haec dedecora [p. 182] pati parati estis? [8] si tota urbe nullum melius5 ampliusve tectum fieri possit quam casa illa conditoris est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque habitare est satius inter sacra penatesque nostros quam exsulatum publice ire? [9] maiores nostri, convenae pastoresque, cum in his locis nihil praeter silvas paludesque esset, novam urbem tam brevi aedificarunt: nos Capitolio atque arce6 incolumi, stantibus templis deorum aedificare incensa piget? et quod singuli facturi fuimus, si aedes nostrae deflagrassent, hoc in publico incendio universi recusamus facere?

1 quidem pollui omnia Madvig: quidem P (or I).. nia V: the other MSS. omit at enim—expiari posse.

2 A.U.C. 364

3 Romani Madvig: quam Romani ω.

4 An non Conway and Walters (note): an ς: Non D2: non D?: n_ HLA.

5 A.U.C. 364

6 atque arce wesenberg: arce ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.27
  • Cross-references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romuli
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DOMUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: