Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. videbatur plus in ea urbe recipienda laboris
fore, non eo solum quod tota hostium erat, sed
etiam quod parte Nepesinorum prodente civitatem
facta erat deditio;
[2]
mitti tamen ad principes eorum
placuit ut secernerent se ab Etruscis fidemque quam
implorassent ab Romanis, ipsi praestarent.
[3]
unde
[p. 228]
cum responsum allatum esset nihil suae potestatis1 esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere,
primo populationibus agri terror est oppidanis admotus;
[4]
deinde, postquam deditionis quam societatis
fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro
conlatis ductus ad moenia exercitus completisque
fossis scalae admotae, et clamore primo impetuque
oppidum capitur.
[5]
nepesinis inde edictum ut arma
ponant, parcique iussum inermi: Etrusci pariter
armati atque inermes caesi. Nepesinorum quoque
auctores deditionis securi percussi: innoxiae multitudini redditae res, oppidumque cum praesidio
relictum.
[6]
ita duabus sociis urbibus ex hoste receptis victorem exercitum tribuni cum magna gloria
Romam reduxerunt.
eodem anno ab Latinis Hernicisque res repetitae
quaesitumque cur per eos annos militem ex instituto
non dedissent.
[7]
responsum frequenti utriusque gentis concilio est nec culpam in eo publicam nec
consilium fuisse quod suae iuventutis aliqui apud
Volscos militaverint;
[8]
eos tamen ipsos pravi consilii
poenam habere, nec quemquam ex his reducem esse;
militis autem non dati causam terrorem adsiduum
a Volscis fuisse, quam pestem adhaerentem lateri
suo tot super alia aliis bellis exhauriri nequisse.
[p. 230]
[9]
quae relata patribus magis tempus quam causam2 non visa belli habere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

