Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi quam foris cernebat, tamen, seu quia
celeritate ad bellum opus erat, seu victoria triumphoque dictaturae ipsi vires se additurum ratus,
dilectu habito in agrum Pomptinum, quo a Volscis
exercitum inductum1 audierat, pergit.
[2]
non dubito, praeter satietatem tot iam libris
[p. 234]
adsidua bella cum Volscis gesta legentibus illud2 quoque succursurum, quod mihi percensenti propiores temporibus harum rerum auctores miraculo
fuit, unde totiens victis Volscis et Aequis suffecerint
milites.
[3]
quod cum ab antiquis tacitum praetermissum sit, cuius tandem ego rei praeter opinionem,
quae sua cuique coniectanti esse potest, auctor sim?
[4]
simile veri est aut intervallis bellorum, sicut nunc
in dilectibus fit Romanis, alia atque alia subole
iuniorum ad bella instauranda totiens usos esse,
aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos,
quamquam eadem semper gens bellum intulerit,
[5?]
aut
innumerabilem multitudinem liberorum capitum in
eis fuisse locis quae nunc vix seminario exiguo
militum relicto servitia Romana ab solitudine vindicant.
[6]
ingens certe, quod inter omnes auctores
conveniat, quamquam nuper Camilli ductu atque
auspicio accisae res erant, Volscorum exercitus fuit;
ad hoc Latini Hernicique accesserant et Circeiensium quidam et coloni etiam a Velitris Romani.
[7]
dictator castris eo die positis, postero cum auspicato prodisset hostiaque caesa pacem deum adorasset,
laetus ad milites iam arma ad propositum pugnae
signum, sicut edictum erat, luce prima capientes
processit.
[8]
“nostra victoria est, milites,” inquit,
[p. 236]
“si quid di vatesque eorum in futurum vident.3 itaque, ut decet certae spei plenos et cum imparibus
manus conserturos, pilis ante pedes positis gladiis
tantum dextras armemus. ne procurri quidem ab
acie velim, sed obnixos vos stabili gradu impetum
hostium excipere.
[9]
ubi illi vana iniecerint missilia
et effusi stantibus vobis se intulerint, tum micent
gladii et veniat in mentem unicuique deos esse qui
Romanum adiuvent, deos qui secundis avibus in
proelium miserint.
[10]
tu T. Quincti, equitem intentus
ad primum initium moti certaminis teneas; ubi
haerere iam aciem conlato pede videris, tum terrorem equestrem occupatis alio pavore infer invectusque ordines pugnantium dissipa.”
[11]
sic eques, sic
pedes, ut praeceperat, pugnant; nec dux legiones
nec fortuna fefellit ducem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

