previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. dictator exercitum in stativis tenebat minime dubius bellum cum iis populis patres [p. 240] iussuros, cum maior domi exorta moles coegit acciri1 Romam eum gliscente in dies seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat. [2] non enim iam orationes modo M. Manli sed facta, popularia in speciem, tumultuosa eadem qua mente fierent intuenti2 erant. [3] centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum pecuniae cum duci vidisset, medio foro cum caterva sua accurrit et manum iniecit; vociferatusque de superbia patrum ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis, virtutibus eius viri fortunaque, [4?] “tum vero egoinquitnequiquam hac dextra Capitolium arcemque servaverim, si civem commilitonemque meum tamquam Gallis victoribus captum in servitutem ac vincula duci videam.” [5] inde rem creditori palam populo solvit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines obtestantem ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis Romanae, gratiam referant. [6] acceptus extemplo in tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas Veienti Gallico aliisque deinceps bellis ostentans: [7] se militantem, se restituentem eversos penates, multiplici iam sorte exsoluta, [p. 242] mergentibus semper sortem usuris, obrutum fenore3 esse; [8] videre lucem, forum, civium ora M. Manli opera; omnia parentium beneficia ab illo se habere; illi devovere corporis vitaeque ac sanguinis quod supersit; quodcumque sibi cum patria penatibus publicis ac privatis iuris fuerit, id cum uno homine esse. [9] his vocibus instincta plebes cum iam unius hominis esset, addita alia commodioris4 ad omnia turbanda consilii res. [10] fundum in Veienti, caput patrimonii, subiecit praeconi, “ne quem vestruminquit, “Quirites, donec quicquam in re mea supererit, iudicatum addictumve duci patiar.” id vero ita accendit animos ut per omne fas ac nefas secuturi vindicem libertatis viderentur.

[11] ad hoc domi contionantis in modum sermones pleni criminum in patres; inter quos, omisso5 discrimine vera an vana iaceret, thesauros Gallici auri occultari a patribus6 nec iam possidendis publicis agris contentos esse nisi pecuniam quoque publicam avertant; ea res si palam fiat, exsolvi plebem aere alieno posse. [12] quae ubi obiecta spes est, enimvero indignum facinus videri: cum conferendum ad [p. 244] redimendam civitatem a Gallis aurum fuerit, tributo7 conlationem factam, idem aurum ex hostibus captum in paucorum praedam cessisse. [13] itaque exsequebantur quaerendo ubi tantae rei furtum occultare tur; differentique et tempore suo se indicaturum dicenti ceteris omissis eo versae erant omnium curae, apparebatque nec veri indicii gratiam mediam nec falsi offensionem fore.

1 A.U.C. 369

2 intuenti Gronovius: intuenda ω.

3 A.U.C. 369

4 commodioris Aς: commotioris ω: accommodatioris wesenberg.

5 omisso ς drakenborch: cum omisso ω.

6 occultari a patribus Gronovius: occultari a patribus iecit (iniecit U) ω.

7 A.U.C. 369

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (60 total)
  • Commentary references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.29
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Manlius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Seditio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thesauri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tributum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Feneratores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gallicum
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, CONSTRUCTION OF CASES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MANUS INJE´CTIO
  • Cross-references in general dictionaries to this page (28):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: