Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. his utrimque animis ad Alliam ventum
est. dictator Romanus, postquam in conspectu
hostes erant instructi intentique, “videsne tu” inquit, “A. Semproni, loci fortuna illos fretos ad
Alliam constitisse? nec illis di immortales certioris
quicquam fiduciae maiorisve quod sit auxilii dederint.
[2]
at tu, fretus armis animisque, concitatis equis
invade mediam aciem; ego cum legionibus in turbatos trepidantesque inferam signa. adeste, di
testes foederis, et expetite poenas debitas simul
vobis violatis nobisque per vestrum numen deceptis.”
non equitem, non peditem sustinuere Praenestini.
primo impetu ac clamore dissipati ordines sunt;
[3]
dein, postquam nullo loco constabat acies, terga
vertunt consternatique et praeter castra etiam sua
pavore praelati non prius se ab effuso cursu sistunt,
quam in conspectu Praeneste fuit.
[4]
ibi ex fuga
dissipati1 locum quem tumultuario opere communirent capiunt ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio
urbi inferretur.
[5]
sed postquam direptis ad Alliam
castris victor Romanus aderat, id quoque munimentum relictum; et vix moenia tuta rati oppido
se Praeneste includunt.
[6]
octo praeterea oppida
[p. 298]
erant sub dicione Praenestinorum. ad ea2 circumlatum bellum deincepsque haud magno certamine
captis Velitras exercitus ductus. eae quoque expugnatae.
[7]
tum ad caput belli Praeneste ventum.
id non vi, sed per deditionem receptum est.
[8]
T.
Quinctius semel acie victor, binis castris hostium,
novem oppidis vi captis, Praeneste in deditionem
accepto Romam revertit triumphansque signum
Praeneste devectum Iovis Imperatoris in Capitolium
tulit.
[9]
dedicatum est inter cellam Iovis ac Minervae
tabulaque sub eo fixa, monumentum rerum gestarum,
his ferme incisa litteris fuit: “Iuppiter atque divi
omnes hoc dederunt, ut T. Quinctius dictator oppida
novem caperet.”
[10]
die vicesimo quam creatus erat
dictatura se abdicavit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

