Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. cum in ea parte in qua caput rei Romanae
Camillus erat ea fortuna esset, aliam in partem terror
ingens ingruerat.
[2]
Etruria prope omnis armata Sutrium, socios populi Romani, obsidebat; quorum
legati opem rebus adfectis orantes cum senatum
adissent, decretum tulere ut dictator primo quoque
tempore auxilium Sutrinis ferret.
[3]
cuius spei moram
cum pati fortuna obsessorum non potuisset confectaque paucitas oppidanorum opere, vigiliis, volneribus, quae semper eosdem urgebant, per pactionem
urbe hostibus tradita inermis cum singulis emissa
vestimentis miserabili agmine penates relinqueret,
[4?]
eo forte tempore Camillus cum exercitu Romano
intervenit. cui cum se maesta turba ad pedes prouoluisset principumque orationem necessitate ultima
expressam fletus mulierum ac puerorum, qui exsilii
comites trahebantur, excepisset, parcere lamentis
[p. 204]
Sutrinos iussit: Etruscis se luctum lacrimasque1 ferre.
[5]
sarcinas inde deponi Sutrinosque ibi considere modico praesidio relicto, arma secum militem
ferre iubet. ita expedito exercitu profectus ad
Sutrium, id quod rebatur, soluta omnia rebus, ut fit,
secundis invenit, nullam stationem ante moenia,
patentes portas, victorem vagum praedam ex hostium tectis egerentem.
[6]
iterum igitur eodem die
Sutrium capitur; victores Etrusci passim trucidantur
ab novo hoste, nec se conglobandi coeundique in
unum aut arma capiundi datur spatium.
[7]
cum pro
se quisque tenderent ad portas, si qua forte se in
agros eicere possent, clausas—id enim primum
dictator imperaverat—portas inveniunt.
[8]
inde alii
arma capere, alii, quos forte armatos tumultus occupaverat, convocare suos ut proelium inirent; quod
accensum ab desperatione hostium fuisset, ni praecones per urbem dimissi poni arma et parci inermi
iussissent nec praeter armatos quemquam violari.
[9]
tum etiam quibus animi in spe ultima obstinati ad
decertandum fuerant, postquam data spes vitae est,
iactare passim arma inermesque, quod tutius fortuna
fecerat, se hosti offerre.
[10]
magna multitudo in
[p. 206]
custodias divisa; oppidum ante noctem redditum Sutrinis2 inviolatum integrumque ab omni clade belli, quia non vi captum sed traditum per condiciones fuerat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.