Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39. inter priorem dictaturam abdicatam novamque a Manlio initam ab tribunis velut per
[p. 332]
interregnum concilio plebis habito apparuit quae ex1 promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent.
[2]
nam de fenore atque agro rogationes iubebant, de
plebeio consule antiquabant; et perfecta utraque
res esset, ni tribuni se in omnia simul consulere
plebem dixissent.
[3]
P. Manlius deinde dictator rem
in causam plebis inclinavit C. Licinio, qui tribunus
militum fuerat, magistro equitum de plebe dicto.
id aegre patres passos accipio;
[4]
dictatorem propinqua cognatione Licini se apud patres excusare solitum, simul negantem magistri equitum maius quam
tribuni consularis imperium esse.
[5]
Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum indicta comitia essent, ita se gerere ut
negando iam sibi velle continuari honorem acerrime
accenderent ad id quod dissimulando petebant plebem:
[6]
nonum se annum iam velut in acie2 adversus optimates maximo privatim periculo, nullo publice
emolumento stare. consenuisse iam secum et rogationes promulgatas et vim omnem tribuniciae potestatis.
[7]
primo intercessione collegarum in leges suas
pugnatum esse, deinde ablegatione iuventutis ad
Veliternum bellum, postremo dictatorium fulmen in
[p. 334]
se intentatum.
[8]
iam nec collegas nec bellum nec3 dictatorem obstare, quippe qui etiam omen plebeio consuli magistro4 equitum ex plebe dicendo dederit: se ipsam plebem et commoda morari sua.
[9]
liberam urbem ac forum a creditoribus, liberos agros ab iniustis possessoribus extemplo, si velit, habere posse.
[10]
quae munera quando tandem satis grato animo
aestimaturos, si inter accipiendas de suis commodis
rogationes spem honoris latoribus earum incidant?
non esse modestiae populi Romani id postulare ut
ipse fenore levetur et in agrum iniuria possessum a
potentibus inducatur, per quos ea consecutus sit
senes tribunicios non sine honore tantum sed etiam
sine spe honoris relinquat.
[11]
proinde ipsi primum
statuerent apud animos quid vellent deinde comitiis
tribuniciis declararent voluntatem. si coniuncte5 ferre ab se promulgatas rogationes vellent, esse quod eosdem reficerent tribunos plebis; perlaturos enim quae promulgaverint;
[12]
sin quod cuique privatim
opus sit id modo accipi velint, opus esse nihil invidiosa continuatione honoris; nec se tribunatum nec
illos ea quae promulgata sint habituros.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.