Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. Camillus in urbem triumphans rediit trium simul1 bellorum victor.
[2]
longe plurimos captivos ex Etruscis ante currum duxit, quibus sub hasta venumdatis
tantum aeris redactum est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod supererat tres paterae
aureae factae sint,
[3?]
quas cum titulo nominis Camilli
ante Capitolium incensum in Iovis cella constat ante
pedes Iunonis positas fuisse.
[4]
eo anno in civitatem accepti qui Veientium
Capenatiumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos, agerque his novis civibus
adsignatus.
[5]
revocati quoque in urbem senatus
consulto a Veiis, qui aedificandi Romae pigritia
occupatis ibi vacuis tectis Veios se contulerant. et
primo fremitus fuit aspernantium imperium; dies
deinde praestituta capitalisque poena, qui non remigrasset Romam, ex ferocibus universis singulos,metu
suo quemque, oboedientes fecit.
[6]
et Roma cum
frequentia crescere, tum tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiuvante et aedilibus
velut publicum exigentibus opus et ipsis privatis—
[p. 208]
admonebat enim desiderium usus—festinantibus ad2 effectum operis; intraque annum nova urbs stetit.
[7]
exitu anni comitia tribunorum militum consulari
potestate habita. creati T. Quinctius Cincinnatus
Q. Servilius Fidenas quintum L. Iulius Iulus3 L.
Aquilius Corvus L. Lucretius Tricipitinus Ser.4 Sulpicius Rufus.
[8]
exercitum alterum in Aequos, non ad bellum—victos namque se fatebantur—sed ab
odio ad pervastandos fines, ne quid ad nova consilia
relinqueretur virium, duxere, alterum in agrum Tarquiniensem;
[9]
ibi oppida Etruscorum Cortuosa et
Contenebra vi capta. ad Cortuosam nihil certaminis
fuit: inproviso adorti primo clamore atque impetu
cepere; direptum oppidum atque incensum est.
[10]
Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit,
laborque continuus, non die non nocte remissus,
subegit eos. cum in sex partes divisus exercitus
Romanus senis horis in orbem succederet proelio,
oppidanos eosdem integro semper certamini paucitas
fessos obiceret, cessere tandem, locusque invadendi
urbem Romanis datus est.
[11]
publicari praedam tribunis placebat; sed imperium quam consilium
segnius fuit; dum cunctantur, iam militum praeda
erat nec nisi per invidiam adimi poterat.
[12]
eodem anno, ne privatis tantum operibus cresceret
urbs, Capitolium quoque saxo quadrato substructum
[p. 210]
est, opus vel in hac magnificentia urbis5 conspiciendum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.