Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. vigiliis deinde dispositis ceteris omnibus
tesseram dari iubet, ubi secundae vigiliae bucina datum signum esset,
[2?]
armati cum silentio ad se
[p. 482]
convenirent. quo ubi, sicut edictum erat, taciti convenerunt,1 “hoc silentium, milites,” inquit, “omisso militari adsensu in me audiendo servandum est. ubi sententiam
meam vobis peregero, tum quibus eadem placebunt
in dextram partem taciti transibitis; quae pars
maior erit, eo stabitur consilio.
[3]
nunc quae mente
agitem audite. non fuga delatos nec inertia relictos hic vos circumvenit hostis: virtute cepistis
locum, virtute hinc oportet evadatis.
[4]
veniendo
huc exercitum egregium populo Romano servastis:
erumpendo hinc vosmet ipsos servate; digni estis
qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius auxilio
egueritis.
[5]
cum eo hoste res est qui hesterno die
delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus
non sit, hunc tam opportunum collem imminentem
capiti suo non ante viderit quam captum a nobis,
[6?]
nos tam paucos tot ipse2 milibus hominum nec ascensu arcuerit3 nec tenentes locum, cum diei tantum superesset, vallo circumdederit. quem: videntem ac vigilantem sic eluseritis, sopitum oportet fallatis, immo necesse est;
[7]
in eo enim loco res sunt nostrae, ut vobis ego magis necessitatis vestrae
index quam consilii auctor sim.
[8]
neque enim maneatis an abeatis hinc deliberari potest, cum praeter
arma et animos armorum memores nihil vobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum sit,
[p. 484]
si plus quam viros ac Romanos decet ferrum4 timeamus.
[9]
ergo una est salus erumpere hinc atque abire; id aut interdiu aut nocte faciamus oportet. ecce autem aliud minus dubium;
[10]
quippe si lux
exspectetur, quae spes est non vallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus
suis subiectis undique cinxerit, ut videtis, collem?
atqui si nox opportuna est eruptioni, sicut est,
haec profecto noctis aptissima hora est.
[11]
signo
secundae vigiliae convenistis, quod tempus mortales
somno altissimo premit; per corpora sopita vadetis
vel silentio incautos fallentes vel sentientibus clamore
subito pavorem iniecturi.
[12]
me modo sequimini, quem
secuti estis; ego eandem quae duxit hue sequar
fortunam. quibus haec salutaria videntur, agitedum,
in dextram partem pedibus transite. ”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.