previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. huius certaminis fortuna et Faliscos,1 cum in indutiis essent, foedus petere ab senatu coegit et Latinos iam exercitibus comparatis ab Romano in Paelignum vertit bellum. [2] neque ita rei gestae fama Italiae se finibus tenuit, sed Carthaginienses quoque legatos gratulatum Romam misere cum coronae aureae dono, quae in Capitolio in Iovis cella poneretur; fuit pondo viginti quinque. [3] consules ambo de Samnitibus triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, cum incondito militari ioco haud minus tribuni celebre nomen quam consulum esset.

[4] Campanorum deinde Suessulanorumque2 auditae legationes, precantibusque datum ut praesidium eo in hiberna mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur.

[5] iam tum minime salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium voluptatium delenitos [p. 496] militum animos avertit a memoria patriae3 inibanturque consilia in hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae per quod illi eam antiquis cultoribus ademissent: [6] neque immerito suum ipsorum exemplum in eos versurum. cur autem potius Campani agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui nec se nec sua tutari possent, quam victor exercitus haberet qui suo sudore ac sanguine inde Samnites depulisset? [7] An aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem4 crescentis in dies fenoris pati?

[8] haec agitata occultis coniurationibus necdum volgata in omnes consilia invenit novus consul C. Marcius Rutulus,5 cui Campania sorte provincia evenerat, [9?] Q. Servilio collega ad urbem relicto. itaque cum omnia ea, sicut gesta erant, per tribunos comperta haberet et aetate6 et usu doctus, quippe qui iam quartum consul esset dictatorque et censor fuisset, optimum ratus differendo spem quandocumque vellent consilii exsequendi militarem impetum frustrari,7 rumorem dissipat in iisdem oppidis [p. 498] [10?] et anno post praesidia hibernaturadivisa enim8 erant per Campaniae urbes, manaverantque a Capua consilia in exercitum omnem. eo laxamento cogitationibus dato quievit in praesentia seditio.

1 A.U.C. 412

2 Suessulanorumque A3 Sigonius: Suessanorumnq, (illegible in O) ω.

3 A.U.C. 412

4 labem ω: tabem P2 T2ς.

5 Rutulus H: rutilus ω: rutilius F.

6 haberet et aetate H1 T1A2 (or A3) ς: et aetate haberet ω: et aetate omitted by D2A.

7 frustrari T2 D3: frustrare ω: frustrarem omnem A2 (frustrare A?): frustare U.

8 A.U.C. 412

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.5
  • Cross-references to this page (26):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Marcius Rutilus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pax
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pelignum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Servilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suessulanis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Valerius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, A. Cornelius Cossus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carthaginienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coniuratio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coronas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exereitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´PUA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARTHA´GO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LATIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PELIGNI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Smith's Bio, Aha'la
    • Smith's Bio, Ru'tilus, C. Ma'rcius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: