Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. HANNIBAL1 post Cannensem pugnam castraque2 3 capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium moverat, accitus in Hirpinos a Statio Trebio4 pollicente se Compsam traditurum.
[2]
compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed premebat eum Mopsiorum factio, familiae per gratiam Romanorum potentis.
[3]
post famam Cannensis pugnae volgatumque Trebi sermonibus adventum Hannibalis cum Mopsiani5 urbe excessissent, sine certamine tradita urbs Poeno praesidiumque acceptum est.
[4]
ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientis ab Romanis accipere aut detractantis cogere ad defectionem iubet,
[5?]
ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem
maritimam haberet.
[6]
ubi fines Neapolitanorum
[p. 4]
intravit, Numidas partim in insidiis—et pleraeque6 cavae sunt viae sinusque occulti—quacumque apte poterat disposuit, alios prae se actam praedam ex agris ostentantis obequitare portis iussit.
[7]
in quos, quia nec multi et incompositi videbantur, cum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias circumventa est;
[8]
nec evasisset quisquam,
ni mare propinquum et haud procul litore naves,
piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi
dedissent effugium.
[9]
aliquot tamen eo proelio
nobiles iuvenes capti caesique, inter quos et Hegeas,
praefectus equitum, intemperantius cedentes secutus
cecidit.
[10]
ab urbe oppugnanda Poenum absterruere
conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.